Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria VI - Hebd XIV
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Génesis 46, 1-7.28-30 FRA  L/F  CMT
In diebus illis:
Profectus Israel cum omnibus, quæ habebat, venit Bersabee et, mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac, audivit eum per visionem noctis vocantem se: « Iacob, Iacob! ». Cui respondit: « Ecce adsum! ». Ait illi: « Ego sum Deus, Deus patris tui. Noli timere descendere in Ægyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi. Ego descendam tecum illuc et ego inde adducam te revertentem; Ioseph quoque ponet manus suas super oculos tuos ».
Surrexit igitur Iacob a Bersabee, tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris, quæ miserat pharao ad portandum senem, sumpserunt quoque omnia, quæ possederant in terra Chanaan; veneruntque in Ægyptum Iacob et omne semen eius, filii eius et nepotes, filiæ et cuncta simul progenies.
Misit autem Iudam ante se ad Ioseph, ut nuntiaret et occurreret in Gessen. Et venerunt in terram Gessen. Iunctoque Ioseph curru suo, ascendit obviam patri suo in Gessen; vidensque eum irruit super collum eius et inter amplexus diu flevit. Dixitque Israel ad Ioseph: « Iam lætus moriar, quia vidi faciem tuam et superstitem te relinquo ».
Psalmus responsorius 37(36), 3-4, 18-19, 27-28, 39-40 FRA  L/F  CMT
R/ Salus iustórum a Dómino est.
Spera in Domino et fac bonitatem,
et inhabitabis terram et pasceris in fide.
Delectare in Domino,
et dabit tibi petitiones cordis tui.
 
Novit Dominus dies immaculatorum,
et hereditas eorum in æternum erit.
Non confundentur in tempore malo
et in diebus famis saturabuntur.
 
Declina a malo et fac bonum,
et inhabitabis in sæculum sæculi.
Quia Dominus amat iudicium
et non derelinquet sanctos suos.
Iniusti in æternum disperibunt,
et semen impiorum exterminabitur.
 
Salus autem iustorum a Domino,
et protector eorum in tempore tribulationis.
Et adiuvabit eos Dominus et liberabit eos
et eruet eos a peccatoribus et salvabit eos,
quia speraverunt in eo.
Allelúia
Cum vénerit Spíritus veritátis, dedúcet vos in omnem veritátem, et súggeret vobis ómnia quæ dixi vobis.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 10, 16-23 FRA  L/F  CMT
In illo tempore: Dixit Iesus apostolis suis:
« Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum; estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbæ.
Cavete autem ab hominibus; tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos; et ad præsides et ad reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus. Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Non enim vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis.
Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium; et insurgent filii in parentes et morte eos afficient. Et eritis odio omnibus propter nomen meum; qui autem perseveraverit in finem, hic salvus erit.
Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam; amen enim dico vobis: Non consummabitis civitates Israel, donec veniat Filius hominis ».
Ad Offertorium