Feria VI - Hebd XIV
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio libri Osée prophétæ 14, 2-10
FRA •
L/F •
CMT
Convertere, Israel, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua. Tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum; dicite ei: « Omnem aufer iniquitatem et accipe bonum, et reddemus fructum labiorum nostrorum. Assyria non salvabit nos; super equum non ascendemus nec vocabimus ultra: “Deos nostros!” opera manuum nostrarum, quia in te misericordiam consequetur pupillus ».
« Sanabo prævaricationem eorum, diligam eos spontanee, quia aversus est furor meus ab eis. Ero quasi ros pro Israel; germinabit quasi lilium et mittet radices suas ut Libanus. Expandentur rami eius; et erit quasi oliva gloria eius, et odor eius ut Libani.
Convertentur sedentes in umbra mea, colent triticum et germinabunt quasi vinea; memoriale eius sicut vinum Libani. Ephraim, quid ei ultra idola? Ego exaudio et respicio in eum. Ego ut abies virens: ex me fructus tuus invenitur ».
Qui sapiens est, intellegat ista; intellegens sciat hæc! Quia rectæ viæ Domini, et iusti ambulabunt in eis; prævaricatores vero corruent in eis.
Psalmus responsorius 51(50), 3-4, 8-9, 12-13, 14.17
FRA •
L/F •
CMT
R/ Os meum annuntiábit laudem tuam.
Miserere mei, Deus, secundum misericordiam tuam;
et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam.
Amplius lava me ab iniquitate mea
et a peccato meo munda me.
Ecce enim veritatem in corde dilexisti
et in occulto sapientiam manifestasti mihi.
Asperges me hyssopo, et mundabor;
lavabis me, et super nivem dealbabor.
Cor mundum crea in me, Deus,
et spiritum firmum innova in visceribus meis.
Ne proicias me a facie tua
et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.
Redde mihi lætitiam salutaris tui
et spiritu promptissimo confirma me.
Domine, labia mea aperies,
et os meum annuntiabit laudem tuam.
Allelúia
Cum vénerit Spíritus veritátis, dedúcet vos in omnem veritátem, et súggeret vobis ómnia quæ dixi vobis.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 10, 16-23
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus apostolis suis:
« Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum; estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbæ.
Cavete autem ab hominibus; tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos; et ad præsides et ad reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus. Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Non enim vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis.
Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium; et insurgent filii in parentes et morte eos afficient. Et eritis odio omnibus propter nomen meum; qui autem perseveraverit in finem, hic salvus erit.
Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam; amen enim dico vobis: Non consummabitis civitates Israel, donec veniat Filius hominis ».