Ressources Catholiques Missel Romain
 
Dominica XV
Tempus « per annum » - Anno A
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio libri Isaíæ prophétæ 55, 10-11 FRA • L/F • CMT
Hæc dicit Dominus:
« Et quomodo descendit imber et nix de cælo et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram et infundit eam et germinare eam facit et dat semen serenti et panem comedenti, sic erit verbum meum, quod egredietur de ore meo: non revertetur ad me vacuum, sed faciet, quæcumque volui, et prosperabitur in his, ad quæ misi illud ».
Psalmus responsorius 65(64), 10abcd, 10e-11, 12-13, 12b.14 FRA • L/F • CMT
R/ Semen cécidit in terram bonam, et fecit fructum.
Visitasti terram et inebriasti eam;
multiplicasti locupletare eam.
Flumen Dei repletum est aquis;
parasti frumenta illorum.
 
Quoniam ita parasti eam.
Sulcos eius irrigans, glebas eius complanans;
imbribus emollis eam, benedicis germini eius.
 
Coronasti annum benignitate tua,
et vestigia tua stillabunt pinguedinem.
Stillabunt pascua deserti,
et exsultatione colles accingentur.
 
Induta sunt ovibus prata,
et valles abundabunt frumento;
clamabunt, etenim hymnum dicent.
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Romános 8, 18-23 FRA • L/F • CMT
Fratres:
Existimo quod non sunt condignæ passiones huius temporis ad futuram gloriam, quæ revelanda est in nobis. Nam exspectatio creaturæ revelationem filiorum Dei exspectat; vanitati enim creatura subiecta est, non volens sed propter eum, qui subiecit, in spem, quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriæ filiorum Dei.
Scimus enim quod omnis creatura congemiscit et comparturit usque adhuc; non solum autem, sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes, et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum exspectantes, redemptionem corporis nostri.
Allelúia
Semen est verbum Dei, sator autem Christus; omnis qui ínvenit eum, manébit in ætérnum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 13, 1-23 vel brevior • FRA • L/F • CMT
In illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare; et congregatæ sunt ad eum turbæ multæ, ita ut in naviculam ascendens sederet, et omnis turba stabat in litore. Et locutus est eis multa in parabolis dicens:
« Ecce exiit, qui seminat, seminare. Et dum seminat, quædam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres et comederunt ea. Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam, et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terræ; sole autem orto, æstuaverunt et, quia non habebant radicem, aruerunt. Alia autem ceciderunt in spinas, et creverunt spinæ et suffocaverunt ea. Alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum: aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum.
Qui habet aures, audiat ».
Et accedentes discipuli dixerunt ei: « Quare in parabolis loqueris eis? ».
Qui respondens ait illis: « Quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum, illis autem non est datum. Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit; qui autem non habet, et quod habet, auferetur ab eo. Ideo in parabolis loquor eis, quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intellegunt; et adimpletur eis prophetia Isaiæ dicens:
"Auditu audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non videbitis. Incrassatum est enim cor populi huius, et auribus graviter audierunt et oculos suos clauserunt, ne quando oculis videant et auribus audiant et corde intellegant et convertantur, et sanem eos".
Vestri autem beati oculi, quia vident, et aures vestræ, quia audiunt. Amen quippe dico vobis: Multi prophetæ et iusti cupierunt videre, quæ videtis, et non viderunt, et audire, quæ auditis, et non audierunt!
Vos ergo audite parabolam seminantis. Omnis, qui audit verbum regni et non intellegit, venit Malus et rapit, quod seminatum est in corde eius; hic est, qui secus viam seminatus est.
Qui autem supra petrosa seminatus est, hic est, qui verbum audit et continuo cum gaudio accipit illud, non habet autem in se radicem, sed est temporalis; facta autem tribulatione vel persecutione propter verbum, continuo scandalizatur.
Qui autem est seminatus in spinis, hic est, qui verbum audit, et sollicitudo sæculi et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur.
Qui vero in terra bona seminatus est, hic est, qui audit verbum et intellegit et fructum affert et facit aliud quidem centum, aliud autem sexaginta, porro aliud triginta ».
Credo
vel brevior:
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 13, 1-9 FRA • L/F
In illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare; et congregatæ sunt ad eum turbæ multæ, ita ut in naviculam ascendens sederet, et omnis turba stabat in litore. Et locutus est eis multa in parabolis dicens:
« Ecce exiit, qui seminat, seminare. Et dum seminat, quædam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres et comederunt ea. Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam, et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terræ; sole autem orto, æstuaverunt et, quia non habebant radicem, aruerunt. Alia autem ceciderunt in spinas, et creverunt spinæ et suffocaverunt ea. Alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum: aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum.
Qui habet aures, audiat ».
Credo