Feria V - Hebd XV
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio libri Isaíæ prophétæ 26, 7-9.12.16-19
FRA •
L/F •
CMT
Semita iusti recta est; rectum callem iusti complanas. Et in semita iudiciorum tuorum, Domine, speravimus in te; ad nomen tuum et ad memoriale tuum desiderium animæ.
Anima mea desiderat te in nocte, sed et spiritu meo in præcordiis meis te quæro. Cum resplenduerint iudicia tua in terra, iustitiam discent habitatores orbis.
Domine, dabis pacem nobis; omnia enim opera nostra operatus es nobis.
Domine, in angustia quæsierunt te, fuderunt incantationem, castigatio tua in eis. Sicut quæ concipit, cum appropinquaverit ad partum dolens clamat in doloribus suis, sic facti sumus a facie tua, Domine. Concepimus et parturivimus, quasi peperimus ventum. Salutes non fecimus in terra, ideo non nati sunt habitatores terræ.
Reviviscent mortui tui, interfecti mei resurgent. Expergiscimini et laudate, qui habitatis in pulvere, quia ros lucis ros tuus, et terra defunctos suos edet in lucem.
Psalmus responsorius 102(101), 13-14ab.15, 16-18, 19-21
FRA •
L/F •
CMT
R/ Dóminus de cælo in terram aspéxit.
Tu autem, Domine, in æternum permanes,
et memoriale tuum in generationem et generationem.
Tu exsurgens misereberis Sion,
quia tempus miserendi eius.
Quoniam placuerunt servis tuis lapides eius,
et pulveris eius miserentur.
Et timebunt gentes nomen tuum, Domine,
et omnes reges terræ gloriam tuam,
quia ædificavit Dominus Sion
et apparuit in gloria sua.
Respexit in orationem inopum
et non sprevit precem eorum.
Scribantur hæc pro generatione altera,
et populus, qui creabitur, laudabit Dominum.
Quia prospexit de excelso sanctuario suo,
Dominus de cælo in terram aspexit,
ut audiret gemitus compeditorum,
ut solveret filios mortis.
Allelúia
Veníte ad me, omnes qui laborátis et oneráti estis, et ego refíciam vos, dicit Dóminus.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 11, 28-30
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Respondens Iesus dixit:
« Venite ad me, omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite iugum meum super vos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Iugum enim meum suave, et onus meum leve est ».