Feria II - Hebd XV
Tempus « per annum » - Anno primo
Léctio libri Exodi 1, 8-14.22
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Surrexit rex novus super Ægyptum, qui ignorabat Ioseph; et ait ad populum suum: « Ecce, populus filiorum Israel multus et fortior nobis est; venite, prudenter agamus cum eo, ne forte multiplicetur et, si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis, egrediatur de terra ».
Præposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus; ædificaveruntque urbes promptuarias pharaoni, Phithom et Ramesses. Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur et crescebant. Formidaveruntque filios Israel Ægyptii et in servitutem redegerunt eos atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris omnique famulatu, quo in terræ operibus premebantur.
Et præcepit ergo pharao omni populo suo dicens: « Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen proicite; quidquid feminei, reservate ».
Psalmus responsorius 124(123), 1-3, 4-6, 7-8
FRA •
L/F •
CMT
R/ Adiutórium nostrum in nómine Dómini.
Nisi quia Dominus erat in nobis,
dicat nunc Israel,
nisi quia Dominus erat in nobis,
cum exsurgerent homines in nos.
Forte vivos deglutissent nos,
cum irasceretur furor eorum in nos.
Forsitan aqua absorbuisset nos,
torrens pertransisset animam nostram;
forsitan pertransissent animam nostram
aquæ intumescentes.
Benedictus Dominus,
qui non dedit nos in direptionem dentibus eorum.
Anima nostra sicut passer erepta est
de laqueo venantium:
laqueus contritus est,
et nos erepti sumus.
Adiutorium nostrum in nomine Domini,
qui fecit cælum et terram.
Allelúia
Beáti qui persecutiónem patiúntur propter iustítiam, quóniam ipsórum est regnum cælórum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 10, 34-42 ; 11, 1
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus apostolis suis:
« Nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram; non veni pacem mittere sed gladium. Veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam: et inimici hominis domestici eius.
Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus; et, qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus; et, qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus. Qui invenerit animam suam, perdet illam; et, qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.
Qui recipit vos, me recipit; et, qui me recipit, recipit eum, qui me misit.
Qui recipit prophetam in nomine prophetæ, mercedem prophetæ accipiet; et, qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet.
Et, quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquæ frigidæ tantum in nomine discipuli, amen dico vobis: Non perdet mercedem suam ».
Et factum est, cum consummasset Iesus præcipiens Duodecim discipulis suis, transiit inde, ut doceret et prædicaret in civitatibus eorum.