Feria III - Hebd XV
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio libri Isaíæ prophétæ 7, 1-9
FRA •
L/F •
CMT
Factum est in diebus Achaz filii Ioatham filii Oziæ regis Iudæ, ascendit Rasin rex Syriæ et Phacee filius Romeliæ rex Israel in Ierusalem ad prœliandum contra eam; et non potuerunt debellare eam. Et nuntiaverunt domui David dicentes: « Requievit Syria super Ephraim ». Et commotum est cor eius et cor populi eius, sicut moventur ligna silvarum a facie venti.
Et dixit Dominus ad Isaiam: « Egredere in occursum Achaz, tu et Seariasub (id est Reliquiæ revertentur) filius tuus, ad extremum aquæductus piscinæ superioris in viam agri fullonis; et dices ad eum:
Vide, ut sileas; noli timere, et cor tuum ne formidet a duabus caudis titionum fumigantium istorum, ob ardorem iræ Rasin et Syriæ et filii Romeliæ, eo quod consilium malum inierit contra te Syria, Ephraim et filius Romeliæ dicentes: “Ascendamus ad Iudam et terrorem iniciamus ei et avellamus eum ad nos et ponamus regem in medio eius filium Tabeel” ».
Hæc dicit Dominus Deus: « Non stabit et non erit! Caput enim Syriæ Damascus, et caput Damasci Rasin; et adhuc sexaginta et quinque anni et desinet Ephraim esse populus; et caput Ephraim Samaria, et caput Samariæ filius Romeliæ. Si non credideritis, non permanebitis ».
Psalmus responsorius 48(47), 2-3ab, 3cd-4, 5-6, 7-8
FRA •
L/F •
CMT
R/ Deus fundávit civitátem suam in ætérnum.
Magnus Dominus et laudabilis nimis
in civitate Dei nostri.
Mons sanctus eius collis speciosus,
exsultatio universæ terræ.
Mons Sion, extrema aquilonis,
civitas regis magni.
Deus in domibus eius notus
factus est ut refugium.
Quoniam ecce reges congregati sunt,
convenerunt in unum.
Ipsi cum viderunt, sic admirati sunt,
conturbati sunt, diffugerunt.
Illic tremor apprehendit eos,
dolores ut parturientis.
In spiritu orientis
conteres naves Tharsis.
Allelúia
Hodie, nolíte obduráre corda vestra, sed vocem Dómini audíte.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 11, 20-24
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Cœpit Iesus exprobrare civitatibus, in quibus factæ sunt plurimæ virtutes eius, quia non egissent pænitentiam:
« Væ tibi, Chorazin! Væ tibi, Bethsaida! Quia si in Tyro et Sidone factæ essent virtutes, quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere pænitentiam egissent. Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii quam vobis.
Et tu, Capharnaum, numquid usque in cælum exaltaberis? Usque in infernum descendes! Quia si in Sodomis factæ fuissent virtutes, quæ factæ sunt in te, mansissent usque in hunc diem. Verumtamen dico vobis: Terræ Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi ».