Feria VI - Hebd XV
Tempus « per annum » - Anno primo
Léctio libri Exodi 11, 10 - 12, 14
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Fecerunt Moyses et Aaron ostenta multa coram pharaone; et induravit Dominus cor pharaonis, nec dimisit filios Israel de terra sua.
Dixit Dominus ad Moysen et Aaron in terra Ægypti: « Mensis iste vobis principium mensium, primus erit in mensibus anni. Loquimini ad universum cœtum filiorum Israel et dicite eis: Decima die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domos suas. Sin autem minor est numerus, ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum, qui iunctus est domui suæ, iuxta numerum animarum, quæ sufficere possunt ad esum agni.
Erit autem vobis agnus absque macula, masculus, anniculus; quem de agnis vel hædis tolletis et servabitis eum usque ad quartam decimam diem mensis huius; immolabitque eum universa congregatio filiorum Israel ad vesperam. Et sument de sanguine eius ac ponent super utrumque postem et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum; et edent carnes nocte illa assas igni et azymos panes cum lactucis amaris. Non comedetis ex eo crudum quid nec coctum aqua, sed tantum assum igni; caput cum pedibus eius et intestinis vorabitis. Nec remanebit quidquam ex eo usque mane; si quid residuum fuerit, igne comburetis. Sic autem comedetis illum: renes vestros accingetis, calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter; est enim Pascha (id est Transitus) Domini!
Et transibo per terram Ægypti nocte illa percutiamque omne primogenitum in terra Ægypti ab homine usque ad pecus; et in cunctis diis Ægypti faciam iudicia, ego Dominus. Erit autem sanguis vobis in signum in ædibus, in quibus eritis; et videbo sanguinem et transibo vos, nec erit in vobis plaga disperdens, quando percussero terram Ægypti.
Habebitis autem hanc diem in monumentum et celebrabitis eam sollemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno ».
Psalmus responsorius 116, 12-13, 15-16bc, 17-18
FRA •
L/F •
CMT
R/ Cálicem salutáris accípiam, et nomen Dómini invocábo.
vel
R/ Allelúia.
Quid retribuam Domino
pro omnibus, quæ retribuit mihi?
Calicem salutaris accipiam
et nomen Domini invocabo.
Pretiosa in conspectu Domini
mors sanctorum eius.
Ego servus tuus et filius ancillæ tuæ.
Dirupisti vincula mea.
Tibi sacrificabo hostiam laudis
et nomen Domini invocabo.
Vota mea Domino reddam
coram omni populo eius.
Allelúia
Oves meæ vocem meam áudiunt, dicit Dóminus, et ego cognósco eas, et sequúntur me.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 12, 1-8
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore abiit Iesus sabbatis per sata; discipuli autem eius esurierunt et cœperunt vellere spicas et manducare.
Pharisæi autem videntes dixerunt ei: « Ecce discipuli tui faciunt, quod non licet facere sabbato ».
At ille dixit eis: « Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant? Quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit, quod non licebat ei edere neque his, qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus?
Aut non legistis in Lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine sunt? Dico autem vobis quia templo maior est hic.
Si autem sciretis quid est: «Misericordiam volo et non sacrificium», numquam condemnassetis innocentes. Dominus est enim Filius hominis sabbati ».