Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria VI - Hebd XV
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Isaíæ prophétæ 38, 1-6.21-22.7-8 FRA  L/F  CMT
In diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem. Et introivit ad eum Isaias filius Amos propheta et dixit ei: « Hæc dicit Dominus: Dispone domui tuæ, quia morieris tu et non vives ».
Et convertit Ezechias faciem suam ad parietem et oravit ad Dominum et dixit: « Obsecro, Domine; memento, quæso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et, quod bonum est in oculis tuis, fecerim ». Et flevit Ezechias fletu magno.
Et factum est verbum Domini ad Isaiam dicens: « Vade et dic Ezechiæ: “Hæc dicit Dominus, Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, vidi lacrimas tuas; ecce ego adiciam super dies tuos quindecim annos et de manu regis Assyriorum eruam te et civitatem istam et protegam hanc civitatem” ».
Et iussit Isaias, ut tollerent massam de ficis et cataplasmarent super vulnus, et sanaretur.
Et dixit Ezechias: « Quod erit signum quia ascendam in domum Domini? ».
« Hoc autem tibi erit signum a Domino quia faciet Dominus verbum hoc, quod locutus est: Ecce ego reverti faciam umbram graduum, per quos descenderat in horologio Achaz in sole retrorsum decem gradibus ».
Et reversus est sol decem gradibus per gradus, quos descenderat.
Psalmus responsorius : Liber Isaiæ 38, 10, 11, 12abcd, 16 FRA  L/F  CMT
R/ Tu, Dómine, eruísti ánimam meam, ut non períret.
Ego dixi: In dimidio dierum meorum
vadam ad portas inferi;
quæsivi residuum annorum meorum.
 
Dixi: Non videbo Dominum Deum in terra viventium,
non aspiciam hominem ultra
inter habitatores orbis.
 
Habitaculum meum ablatum est et abductum longe a me
quasi tabernaculum pastorum;
convolvit sicut textor vitam meam;
de stamine succidit me.
 
Domine, in te sperat cor meum;
vivat spiritus meus,
sana me et vivifica me;
Allelúia
Oves meæ vocem meam áudiunt, dicit Dóminus, et ego cognósco eas, et sequúntur me.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 12, 1-8 FRA  L/F  CMT
In illo tempore abiit Iesus sabbatis per sata; discipuli autem eius esurierunt et cœperunt vellere spicas et manducare.
Pharisæi autem videntes dixerunt ei: « Ecce discipuli tui faciunt, quod non licet facere sabbato ».
At ille dixit eis: « Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant? Quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit, quod non licebat ei edere neque his, qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus?
Aut non legistis in Lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine sunt? Dico autem vobis quia templo maior est hic.
Si autem sciretis quid est: «Misericordiam volo et non sacrificium», numquam condemnassetis innocentes. Dominus est enim Filius hominis sabbati ».
Ad Offertorium