Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria IV - Hebd XV
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio libri Isaíæ prophétæ 10, 5-7.13-16 FRA • L/F • CMT
Hæc dicit Dominus:
« Væ Assur, virga furoris mei et baculus in manu mea, indignatio mea! Ad gentem impiam mitto eum et contra populum furoris mei mando illi, ut auferat spolia et diripiat prædam et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum. Ipse autem non sic arbitratur, et cor eius non ita existimat; sed in corde suo ad conterendum et ad internecionem gentium non paucarum.
Dixit enim: « In fortitudine manus meæ feci et in sapientia mea, prudens sum enim; et abstuli terminos populorum et scrinia eorum deprædatus sum et detraxi quasi potens in sublimi sedentes; et apprehendit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum; et sicut colliguntur ova derelicta, sic universam terram ego congregavi, et non fuit qui moveret pennam aut aperiret os et ganniret ».
Numquid gloriabitur securis contra eum, qui secat in ea? Aut exaltabitur serra contra eum, qui trahit eam? Quomodo si agitet virga elevantem eam, et exaltet baculus eum, qui non est lignum.
Propter hoc mittet Dominator, Dominus exercituum, in pingues eius tenuitatem; et subtus gloriam eius ardor ardebit quasi combustio ignis ».
Psalmus responsorius 94(93), 5-6, 7-8, 9-10, 14-15 FRA • L/F • CMT
R/ Non repéllet Dóminus plebem suam.
Populum tuum, Domine, humiliant
et hereditatem tuam vexant.
Viduam et advenam interficiunt
et pupillos occidunt.
 
Et dixerunt: « Non videbit Dominus,
nec intelleget Deus Iacob ».
Intellegite, insipientes in populo;
et stulti, quando sapietis?
 
Qui plantavit aurem, non audiet,
aut qui finxit oculum, non respiciet?
Qui corripit gentes, non arguet,
qui docet hominem scientiam?
 
Quia non repellet Dominus plebem suam
et hereditatem suam non derelinquet.
Quia ad iustitiam revertetur iudicium,
et sequentur illam omnes, qui recto sunt corde.
Allelúia
Benedíctus es, Pater, Dómine cæli et terræ, quia mystéria regni párvulis revelásti.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 11, 25-27 FRA • L/F • CMT
In illo tempore respondens Iesus dixit:
« Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis. Ita, Pater, quoniam sic fuit placitum ante te.
Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare ».
Ad Offertorium