Dominica XVI
Tempus « per annum » - Anno A
Léctio libri Sapiéntiæ 12, 13.16-19
FRA •
L/F •
CMT
Non est alius Deus quam tu, cui cura est de omnibus, ut ostendas quoniam non iniuste iudicasti.
Fortitudo enim tua iustitiæ initium est, et ob hoc, quod omnium Dominus es, omnibus te parcere facit. Fortitudinem enim ostendis, cum non crederis esse in potentia consummatus, et horum, qui te nesciunt, audaciam traducis. Tu autem, dominator virtutis, cum clementia iudicas et cum magna indulgentia disponis nos: subest enim tibi, cum volueris, posse.
Docuisti autem populum tuum per talia opera, quoniam oportet iustum esse humanum, et bonæ spei fecisti filios tuos, quoniam das super peccatis pænitentiam.
Psalmus responsorius 86(85), 5-6, 9-10, 15-16a
FRA •
L/F •
CMT
R/ Tu, Dómine, suávis et mitis es.
Quoniam tu, Domine, suavis et mitis
et multæ misericordiæ omnibus invocantibus te.
Auribus percipe, Domine, orationem meam
et intende voci deprecationis meæ.
Omnes gentes, quascumque fecisti, venient
et adorabunt coram te, Domine,
et glorificabunt nomen tuum,
quoniam magnus es tu et faciens mirabilia:
tu es Deus solus.
Et tu, Domine, Deus miserator et misericors,
patiens et multæ misericordiæ et veritatis.
Respice in me et miserere mei.
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Romános 8, 26-27
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Spiritus adiuvat infirmitatem nostram; nam quid oremus, sicut oportet, nescimus, sed ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus; qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus, quia secundum Deum postulat pro sanctis.
Allelúia
Benedíctus es, Pater, Dómine cæli et terræ, quia mystéria regni párvulis revelásti.
In illo tempore:
Aliam parabolam proposuit Iesus turbis dicens:
« Simile factum est regnum cælorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo. Cum autem dormirent homines, venit inimicus eius et superseminavit zizania in medio tritici et abiit.
Cum autem crevisset herba et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania. Accedentes autem servi patris familias dixerunt ei: «Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania?». Et ait illis: «Inimicus homo hoc fecit». Servi autem dicunt ei: «Vis, imus et colligimus ea?».
Et ait: «Non; ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum eis triticum, sinite utraque crescere usque ad messem. Et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania et alligate ea in fasciculos ad comburendum ea, triticum autem congregate in horreum meum» ».
Aliam parabolam proposuit eis dicens: « Simile est regnum cælorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo. Quod minimum quidem est omnibus seminibus; cum autem creverit, maius est holeribus et fit arbor, ita ut volucres cæli veniant et habitent in ramis eius ».
Aliam parabolam locutus est eis: « Simile est regnum cælorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ satis tribus, donec fermentatum est totum ».
Hæc omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas; et sine parabola nihil loquebatur eis, ut adimpleretur, quod dictum erat per prophetam dicentem: « Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi ».
Tunc, dimissis turbis, venit in domum, et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes: « Dissere nobis parabolam zizaniorum agri ». Qui respondens ait:
« Qui seminat bonum semen, est Filius hominis; ager autem est mundus; bonum vero semen, hi sunt filii regni; zizania autem filii sunt Mali; inimicus autem, qui seminavit ea, est Diabolus; messis vero consummatio sæculi est; messores autem angeli sunt.
Sicut ergo colliguntur zizania et igni comburuntur, sic erit in consummatione sæculi: mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala et eos, qui faciunt iniquitatem, et mittent eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium. Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum.
Qui habet aures, audiat.
vel brevior:
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 13, 24-30
FRA •
L/F