Dominica XVI
Tempus « per annum » - Anno C
Léctio libri Génesis 18, 1-10a
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Apparuit Abrahæ Dominus iuxta Quercus Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei. Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum. Quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi et adoravit in terram et dixit: « Domine mi, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum; afferatur pauxillum aquæ, et lavate pedes vestros et requiescite sub arbore. Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum, postea transibitis; idcirco enim declinastis ad servum vestrum ».
Qui dixerunt: « Fac ut locutus es ».
Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram dixitque: « Accelera, tria sata similæ commisce et fac subcinericios panes ». Ipse vero ad armentum cucurrit et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum deditque puero; qui festinavit et coxit illum. Tulit quoque butyrum et lac et vitulum, quem coxerat, et posuit coram eis. Ipse vero stabat iuxta eos sub arbore; et comederunt.
Dixeruntque ad eum: « Ubi est Sara uxor tua? ».
Ille respondit: « Ecce in tabernaculo est ».
Cui dixit: « Revertens veniam ad te tempore isto, et habebit filium Sara uxor tua ».
Psalmus responsorius 15(14), 2-3ab, 3cd-4ab, 5
FRA •
L/F •
CMT
R/ Dómine, quis habitábit in tabernáculo tuo?
Qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam,
qui loquitur veritatem in corde suo,
qui non egit dolum in lingua sua.
Nec fecit proximo suo malum,
et opprobrium non intulit proximo suo.
Ad nihilum reputatus est in conspectu eius malignus,
timentes autem Dominum glorificat.
Qui pecuniam suam non dedit ad usuram,
et munera super innocentem non accepit.
Qui facit hæc, non movebitur in æternum.
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Colossénses 1, 24-28
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo, ea quæ desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius, quod est Ecclesia, cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quæ data est mihi in vos, ut impleam verbum Dei; mysterium, quod absconditum fuit a sæculis et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis eius, quibus voluit Deus notas facere divitias gloriæ mysterii huius in gentibus, quod est Christus in vobis, spes gloriæ; quem nos annuntiamus, commonentes omnem hominem et docentes omnem hominem in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo.
Allelúia
Beáti qui in corde bono et óptimo verbum Dei rétinent, et fructum áfferunt in patiéntia.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 10, 38-42
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Intravit Iesus in quoddam castellum, et mulier quædam Martha nomine excepit illum. Et huic erat soror nomine Maria, quæ etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius.
Martha autem satagebat circa frequens ministerium; quæ stetit et ait: « Domine, non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare? Dic ergo illi, ut me adiuvet ».
Et respondens dixit illi Dominus: « Martha, Martha, sollicita es et turbaris erga plurima, porro unum est necessarium; Maria enim optimam partem elegit, quæ non auferetur ab ea ».