Feria II - Hebd XVI
Tempus « per annum » - Anno primo
In diebus illis:
Nuntiatum est regi Ægyptiorum quod fugisset populus; immutatumque est cor pharaonis et servorum eius super populo, et dixerunt: « Quid hoc fecimus, ut dimitteremus Israel, ne servirent nobis? ». Iunxit ergo currum et omnem populum suum assumpsit secum; tulitque sescentos currus electos et quidquid in Ægypto curruum fuit et bellatores in singulis curribus.
Induravitque Dominus cor pharaonis regis Ægypti, et persecutus est filios Israel; at illi egressi erant in manu excelsa. Cumque persequerentur Ægyptii vestigia præcedentium, reppererunt eos in castris super mare; omnes equi et currus pharaonis, equites et exercitus eius erant in Phihahiroth contra Beelsephon.
Cumque appropinquasset pharao, levantes filii Israel oculos viderunt Ægyptios post se et timuerunt valde clamaveruntque ad Dominum et dixerunt ad Moysen: « Forsitan non erant sepulcra in Ægypto? Ideo tulisti nos, ut moreremur in solitudine. Quid hoc fecisti, ut educeres nos ex Ægypto? Nonne iste est sermo, quem loquebamur ad te in Ægypto dicentes: Recede a nobis, ut serviamus Ægyptiis? Multo enim melius erat servire eis quam mori in solitudine ».
Et ait Moyses ad populum: « Nolite timere; state et videte salutem Domini, quam facturus est vobis hodie; Ægyptios enim, quos nunc videtis, nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum. Dominus pugnabit pro vobis, et vos silebitis ».
Dixitque Dominus ad Moysen: « Quid clamas ad me? Loquere filiis Israel, ut proficiscantur. Tu autem eleva virgam tuam et extende manum tuam super mare et divide illud, ut gradiantur filii Israel in medio mari per siccum. Ego autem indurabo cor Ægyptiorum, ut persequantur eos; et glorificabor in pharaone et in omni exercitu eius, in curribus et in equitibus illius. Et scient Ægyptii quia ego sum Dominus, cum glorificatus fuero in pharaone, in curribus atque in equitibus eius ».
Responsorius : Liber Exodi 15, 1bc-2, 3-4, 5-6
FRA •
L/F •
CMT
R/ Cantémus Dómino, glorióse enim magnificátus est!
Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est:
equum et ascensorem eius deiecit in mare!
Fortitudo mea et robur meum Dominus,
et factus est mihi in salutem.
Iste Deus meus, et glorificabo eum;
Deus patris mei, et exaltabo eum!
Dominus quasi vir pugnator;
Dominus nomen eius!
Currus pharaonis et exercitum eius proiecit in mare;
electi bellatores eius submersi sunt in mari Rubro.
Abyssi operuerunt eos,
descenderunt in profundum quasi lapis.
Dextera tua, Domine, magnifice in fortitudine,
dextera tua, Domine, percussit inimicum.
Allelúia
Hódie, nolíte obduráre corda vestra, sed vocem Dómini audíte.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 12, 38-42
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Responderunt Iesu quidam de scribis et pharisæis dicentes: « Magister, volumus a te signum videre ». Qui respondens ait illis:
« Generatio mala et adultera signum requirit; et signum non dabitur ei, nisi signum Ionæ prophetæ. Sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus et tribus noctibus.
Viri Ninevitæ surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam, quia pænitentiam egerunt in prædicatione Ionæ; et ecce plus quam Iona hic!
Regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam, quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis; et ecce plus quam Salomon hic! ».