Feria III - Hebd XVI
Tempus « per annum » - Anno primo
Léctio libri Exodi 14, 21 - 15, 1a
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Cum extendisset Moyses manum super mare, reppulit illud Dominus, flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum; divisaque est aqua. Et ingressi sunt filii Israel per medium maris sicci; erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et læva. Persequentesque Ægyptii ingressi sunt post eos, omnis equitatus pharaonis, currus eius et equites per medium maris.
Iamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra Ægyptiorum per columnam ignis et nubis perturbavit exercitum eorum; et impedivit rotas curruum, ita ut difficile moverentur. Dixerunt ergo Ægyptii: « Fugiamus Israelem! Dominus enim pugnat pro eis contra nos ».
Et ait Dominus ad Moysen: « Extende manum tuam super mare, ut revertantur aquæ ad Ægyptios super currus et equites eorum ». Cumque extendisset Moyses manum contra mare, reversum est primo diluculo ad priorem locum; fugientibusque Ægyptiis occurrerunt aquæ, et involvit eos Dominus in mediis fluctibus. Reversæque sunt aquæ et operuerunt currus et equites cuncti exercitus pharaonis, qui sequentes ingressi fuerant mare; ne unus quidem superfuit ex eis. Filii autem Israel perrexerunt per medium sicci maris, et aquæ eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris.
Liberavitque Dominus in die illo Israel de manu Ægyptiorum. Et viderunt Ægyptios mortuos super litus maris et manum magnam, quam exercuerat Dominus contra eos; timuitque populus Dominum et crediderunt Domino et Moysi servo eius.
Tunc cecinit Moyses et filii Israel carmen hoc Domino, et dixerunt:
Psalmus responsorius : Liber Exodus 15, 8-9, 10.12, 17
FRA •
L/F •
CMT
R/ Cantémus Dómino, glorióse enim magnificátus est!
Et in spiritu furoris tui congregatæ sunt aquæ;
stetit ut agger unda fluens,
coagulatæ sunt abyssi in medio mari.
Dixit inimicus: "Persequar, comprehendam,
dividam spolia, implebitur anima mea;
evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea!".
Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare;
submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus.
Extendisti manum tuam, devoravit eos terra.
Introduces eos et plantabis in monte hereditatis tuæ,
firmissimo habitaculo tuo, quod operatus es, Domine,
sanctuario, Domine, quod firmaverunt manus tuæ.
Allelúia
Si quis díligit me, sermónem meum servábit, dicit Dóminus, et Pater meus díliget eum, et ad eum veniémus.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 12, 46-50
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Loquente Iesu ad turbas, ecce mater et fratres eius stabant foris quærentes loqui ei. Dixit autem ei quidam: « Ecce mater tua et fratres tui foris stant quærentes loqui tecum ».
At ille respondens dicenti sibi ait: « Quæ est mater mea, et qui sunt fratres mei? ».
Et extendens manum suam in discipulos suos dixit: « Ecce mater mea et fratres mei. Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse meus frater et soror et mater est ».