Sabbato - Hebd XVI
Tempus « per annum » - Anno primo
In diebus illis:
Venit Moyses et narravit plebi omnia verba Domini atque iudicia; responditque omnis populus una voce: « Omnia verba Domini, quæ locutus est, faciemus ».
Scripsit autem Moyses universos sermones Domini; et mane consurgens ædificavit altare ad radices montis et duodecim lapides per duodecim tribus Israel. Misitque iuvenes de filiis Israel, et obtulerunt holocausta; immolaveruntque victimas pacificas Domino vitulos. Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis et misit in crateras; partem autem residuam respersit super altare.
Assumensque volumen fœderis legit, audiente populo, qui dixerunt: « Omnia, quæ locutus est Dominus, faciemus et erimus obœdientes ». Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum et ait: « Hic est sanguis fœderis, quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his ».
Psalmus responsorius 50(49), 1-2, 5.6, 14-15
FRA •
L/F •
CMT
R/ Immola Deo sacrifícium laudis.
Deus deorum, Dominus, locutus est
et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum.
Ex Sion speciosa decore Deus illuxit.
« Congregate mihi sanctos meos,
qui disposuerunt testamentum meum in sacrificio ».
Et annuntiabunt cæli iustitiam eius,
quoniam Deus iudex est.
« Immola Deo sacrificium laudis
et redde Altissimo vota tua;
et invoca me in die tribulationis:
eruam te, et honorificabis me ».
Allelúia
In mansuetúdine suscípite ínsitum verbum, quod potest salváre ánimas vestras.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 13, 24-30
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Aliam parabolam proposuit Iesus turbis dicens:
« Simile factum est regnum cælorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo. Cum autem dormirent homines, venit inimicus eius et superseminavit zizania in medio tritici et abiit.
Cum autem crevisset herba et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania. Accedentes autem servi patris familias dixerunt ei: «Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania?». Et ait illis: «Inimicus homo hoc fecit». Servi autem dicunt ei: «Vis, imus et colligimus ea?».
Et ait: «Non; ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum eis triticum, sinite utraque crescere usque ad messem. Et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania et alligate ea in fasciculos ad comburendum ea, triticum autem congregate in horreum meum» ».