Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria VI - Hebd XVI
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Ieremiæ prophétæ 3, 14-17 FRA  L/F  CMT
« Convertimini, filii, qui aversi estis a me, dicit Dominus, quia ego Dominus vester sum; et assumam vos unum de civitate et duos de cognatione et introducam vos in Sion; et dabo vobis pastores iuxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina.
Cumque multiplicati fueritis et creveritis in terra in diebus illis, ait Dominus, non dicent ultra: “Arca testamenti Domini”, neque ascendet super cor, neque recordabuntur illius, nec requiretur, nec fiet ultra.
In tempore illo vocabunt Ierusalem Solium Domini, et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini in Ierusalem; et non ambulabunt ultra post pravitatem cordis sui pessimi ».
Psalmus responsorius : Liber Ieremiæ prophétæ 31, 10, 11-12ab, 13 FRA  L/F  CMT
R/ Dóminus custódiet nos sicut pastor gregem suam.
Audite verbum Domini, gentes,
et annuntiate in insulis, quæ procul sunt,
et dicite: « Qui dispersit Israel, congregabit eum
et custodiet eum sicut pastor gregem suum ».
 
Redemit enim Dominus Iacob
et liberavit eum de manu potentioris.
Et venient et laudabunt in monte Sion
et confluent ad bona Domini.
 
Tunc lætabitur virgo in choro,
iuvenes et senes simul.
« Et convertam luctum eorum in gaudium
et consolabor eos et lætificabo a dolore suo ».
Allelúia
Beáti qui in corde bono et óptimo verbum Dei rétinent, et fructum áfferunt in patiéntia.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 13, 18-23 FRA  L/F  CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Vos ergo audite parabolam seminantis. Omnis, qui audit verbum regni et non intellegit, venit Malus et rapit, quod seminatum est in corde eius; hic est, qui secus viam seminatus est.
Qui autem supra petrosa seminatus est, hic est, qui verbum audit et continuo cum gaudio accipit illud, non habet autem in se radicem, sed est temporalis; facta autem tribulatione vel persecutione propter verbum, continuo scandalizatur.
Qui autem est seminatus in spinis, hic est, qui verbum audit, et sollicitudo sæculi et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur.
Qui vero in terra bona seminatus est, hic est, qui audit verbum et intellegit et fructum affert et facit aliud quidem centum, aliud autem sexaginta, porro aliud triginta ».
Ad Offertorium