Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria IV - Hebd XVI
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Exodi 16, 1-5.9-15 FRA  L/F  CMT
Profecti sunt filli Israel de Elim, et venit omnis congregatio filiorum Israel in desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai, quinto decimo die mensis secundi postquam egressi sunt de terra Ægypti.
Et murmuravit omnis congregatio filiorum Israel contra Moysen et Aaron in solitudine, dixeruntque filii Israel ad eos: « Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Ægypti, quando sedebamus super ollas carnium et comedebamus panem in saturitate. Cur eduxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem cœtum fame? ».
Dixit autem Dominus ad Moysen: « Ecce ego pluam vobis panes de cælo; egrediatur populus et colligat, quæ sufficiunt per singulos dies, ut tentem eum, utrum ambulet in lege mea an non. Die autem sexta parabunt quod intulerint, et duplum erit quam colligere solebant per singulos dies ».
Dixitque Moyses ad Aaron: « Dic universæ congregationi filiorum Israel: Accedite coram Domino; audivit enim murmur vestrum ». Cumque loqueretur Aaron ad omnem cœtum filiorum Israel, respexerunt ad solitudinem, et ecce gloria Domini apparuit in nube.
Locutus est autem Dominus ad Moysen dicens: « Audivi murmurationes filiorum Israel. Loquere ad eos: Vespere comedetis carnes et mane saturabimini panibus scietisque quod ego sum Dominus Deus vester ».
Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix operuit castra; mane quoque ros iacuit per circuitum castrorum. Cumque operuisset superficiem deserti, apparuit minutum et squamatum in similitudinem pruinæ super terram. Quod cum vidissent filii Israel, dixerunt ad invicem: « Manhu? » (quod significat: « Quid est hoc? »).
Ignorabant enim quid esset. Quibus ait Moyses: « Iste est panis, quem dedit Dominus vobis ad vescendum ».
Psalmus responsorius 78(77), 18-19, 23-24, 25-26, 27-28 FRA  L/F  CMT
R/ Panem cæli dedit eis Dóminus.
Et tentaverunt Deum in cordibus suis,
petentes escas animabus suis;
et contra Deum locuti sunt,
dixerunt: « Numquid poterit Deus parare mensam in deserto? ».
 
Verumtamen mandavit nubibus desuper
et ianuas cæli aperuit;
et pluit illis manna ad manducandum
et panem cæli dedit eis.
 
Panem angelorum manducavit homo;
cibaria misit eis ad abundantiam.
Excitavit austrum in cælo
et induxit in virtute sua africum.
 
Et pluit super eos sicut pulverem carnes
et sicut arenam maris volatilia pennata:
et ceciderunt in medio castrorum eorum,
circa tabernacula eorum.
Allelúia
Semen est verbum Dei, sator autem Christus; omnis qui ínvenit eum, manébit in ætérnum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 13, 1-9 FRA  L/F  CMT
In illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare; et congregatæ sunt ad eum turbæ multæ, ita ut in naviculam ascendens sederet, et omnis turba stabat in litore. Et locutus est eis multa in parabolis dicens:
« Ecce exiit, qui seminat, seminare. Et dum seminat, quædam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres et comederunt ea. Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam, et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terræ; sole autem orto, æstuaverunt et, quia non habebant radicem, aruerunt. Alia autem ceciderunt in spinas, et creverunt spinæ et suffocaverunt ea. Alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum: aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum.
Qui habet aures, audiat ».
Ad Offertorium