Dominica XVII
Tempus « per annum » - Anno A
Léctio libri primi Regum 3, 5.7-12
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Apparuit Dominus Salomoni per somnium nocte dicens: « Postula quod vis, ut dem tibi ». Et ait Salomon: « Domine Deus meus, tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo. Ego autem sum puer parvus et ignorans egressum et introitum meum; et servus tuus in medio est populi, quem elegisti, populi infiniti, qui numerari et supputari non potest præ multitudine. Da ergo servo tuo cor docile, ut iudicare possit populum tuum et discernere inter bonum et malum. Quis enim potest iudicare populum tuum hunc multum? ».
Placuit ergo sermo coram Domino quod Salomon rem huiuscemodi postulasset, et dixit Deus Salomoni: « Quia postulasti verbum hoc et non petisti tibi dies multos nec divitias aut animam inimicorum tuorum, sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum iudicium, ecce feci tibi secundum sermones tuos et dedi tibi cor sapiens et intellegens, in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit nec post te surrecturus sit ».
Psalmus responsorius 119(118), 57.72, 76-77, 127-128, 129-130
FRA •
L/F •
CMT
R/ Quómodo diléxi legem tuam, Dómine!
Portio mea Dominus:
dixi custodire verba tua.
Bonum mihi lex oris tui
super milia auri et argenti.
Fiat misericordia tua, ut consoletur me,
secundum eloquium tuum servo tuo.
Veniant mihi miserationes tuæ, et vivam,
quia lex tua delectatio mea est.
Ideo dilexi præcepta tua
super aurum et obryzum.
Propterea ad omnia mandata tua dirigebar,
omnem viam mendacii odio habui.
Mirabilia testimonia tua,
ideo servavit ea anima mea.
Declaratio sermonum tuorum illuminat
et intellectum dat parvulis.
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Romános 8, 28-30
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his, qui secundum propositum vocati sunt.
Nam, quos præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii eius, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus; quos autem prædestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et iustificavit; quos autem iustificavit, illos et glorificavit.
Allelúia
Benedíctus es, Pater, Dómine cæli et terræ, quia mystéria regni párvulis revelásti.
In illo tempore: Dixit Iesus turbis:
« Simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro; quem qui invenit homo abscondit et præ gaudio illius vadit et vendit universa, quæ habet, et emit agrum illum.
Iterum simile est regnum cælorum homini negotiatori quærenti bonas margaritas. Inventa autem una pretiosa margarita, abiit et vendidit omnia, quæ habuit, et emit eam.
Iterum simile est regnum cælorum sagenæ missæ in mare et ex omni genere congreganti; quam, cum impleta esset, educentes secus litus et sedentes collegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. Sic erit in consummatione sæculi: exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum et mittent eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium.
Intellexistis hæc omnia? ».
Dicunt ei: « Etiam ».
Ait autem illis: « Ideo omnis scriba doctus in regno cælorum similis est homini patri familias, qui profert de thesauro suo nova et vetera ».
vel brevior:
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 13, 44-46
FRA •
L/F
In illo tempore: Dixit Iesus turbis:
« Simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro; quem qui invenit homo abscondit et præ gaudio illius vadit et vendit universa, quæ habet, et emit agrum illum.
Iterum simile est regnum cælorum homini negotiatori quærenti bonas margaritas. Inventa autem una pretiosa margarita, abiit et vendidit omnia, quæ habuit, et emit eam. »