Dominica XVII
Tempus « per annum » - Anno B
Léctio libri secúndi Regum 4, 42-44
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Vir quidam venit de Baalsalisa deferens viro Dei panes primitiarum, viginti panes hordeaceos et frumentum novum in pera sua. At ille dixit: « Da populo, ut comedat ». Responditque ei minister eius: « Quantum est hoc, ut apponam coram centum viris? ».
Rursum ille dixit: « Da populo, ut comedat. Hæc enim dicit Dominus: “Comedent, et supererit” ». Posuit itaque coram eis, qui comederunt, et superfuit iuxta verbum Domini.
Psalmus responsorius 145(144), 10-11, 15-16, 17-18
FRA •
L/F •
CMT
R/ Aperis tu manum tuam, Dómine, et sátias nos.
Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua;
et sancti tui benedicant tibi.
Gloriam regni tui dicant
et potentiam tuam loquantur.
Oculi omnium in te sperant,
et tu das illis escam in tempore opportuno.
Aperis tu manum tuam
et imples omne animal in beneplacito.
Iustus Dominus in omnibus viis suis
et sanctus in omnibus operibus suis.
Prope est Dominus omnibus invocantibus eum,
omnibus invocantibus eum in veritate.
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Ephésios 4, 1-6
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Obsecro vos ego, vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis, cum omni humilitate et mansuetudine, cum longanimitate, supportantes invicem in caritate, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis; unum corpus et unus Spiritus, sicut et vocati estis in una spe vocationis vestræ; unus Dominus, una fides, unum baptisma; unus Deus et Pater omnium, qui super omnes et per omnia et in omnibus.
Allelúia
Prophéta magnus surréxit nobis, et Deus visitávit plebem suam.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 6, 1-15
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Abiit Iesus trans mare Galilææ, quod est Tiberiadis. Et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa, quæ faciebat super his, qui infirmabantur. Subiit autem in montem Iesus et ibi sedebat cum discipulis suis. Erat autem proximum Pascha, dies festus Iudæorum.
Cum sublevasset ergo oculos Iesus et vidisset quia multitudo magna venit ad eum, dicit ad Philippum: « Unde ememus panes, ut manducent hi? ». Hoc autem dicebat tentans eum; ipse enim sciebat quid esset facturus.
Respondit ei Philippus: « Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat! ».
Dicit ei unus ex discipulis eius, Andreas frater Simonis Petri: « Est puer hic, qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces; sed hæc quid sunt propter tantos? ».
Dixit Iesus: « Facite homines discumbere ». Erat autem fenum multum in loco. Discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia.
Accepit ergo panes Iesus et, cum gratias egisset, distribuit discumbentibus; similiter et ex piscibus, quantum volebant. Ut autem impleti sunt, dicit discipulis suis: « Colligite, quæ superaverunt, fragmenta, ne quid pereat ». Collegerunt ergo et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quæ superfuerunt his, qui manducaverunt.
Illi ergo homines, cum vidissent quod fecerat signum, dicebant: « Hic est vere propheta, qui venit in mundum! ». Iesus ergo, cum cognovisset quia venturi essent, ut raperent eum et facerent eum regem, secessit iterum in montem ipse solus.