Feria II - Hebd XVII
Tempus « per annum » - Anno primo
Léctio libri Exodi 32, 15-24.30-34
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Reversus est Moyses de monte portans duas tabulas testimonii in manu sua scriptas ex utraque parte et factas opere Dei; scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis. Audiens autem Iosue tumultum populi vociferantis dixit ad Moysen: « Ululatus pugnæ auditur in castris ». Qui respondit: « Non est clamor vincentium neque clamor fugientium, sed clamorem cantantium ego audio ».
Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum et choros; iratusque valde proiecit de manu tabulas et confregit eas ad radices montis. Arripiensque vitulum, quem fecerant, combussit et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam et dedit ex eo potum filiis Israel.
Dixitque ad Aaron: « Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum? ». Cui ille respondit: « Ne indignetur dominus meus; tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum. Dixerunt mihi: "Fac nobis deos, qui nos præcedant; huic enim Moysi, qui nos eduxit de terra Ægypti, nescimus quid acciderit". Quibus ego dixi: Quis vestrum habet aurum? Abstulerunt et dederunt mihi, et proieci illud in ignem; egressusque est hic vitulus ».
Facto autem altero die, locutus est Moyses ad populum: « Peccastis peccatum maximum; ascendam ad Dominum, si quo modo quivero eum deprecari pro scelere vestro ». Reversusque ad Dominum ait: « Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos; aut dimitte eis hanc noxam aut, si non facis, dele me de libro tuo, quem scripsisti ». Cui respondit Dominus: « Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo. Tu autem vade et duc populum istum, quo locutus sum tibi: angelus meus præcedet te; ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum ».
Psalmus responsorius 106(105), 19-20, 21-22, 23
FRA •
L/F •
CMT
R/ Confitémini Dómino, quóniam bonus.
vel
R/ Allelúia.
Et fecerunt vitulum in Horeb
et adoraverunt sculptile;
et mutaverunt gloriam suam
in similitudinem tauri comedentis fenum.
Obliti sunt Deum, qui salvavit eos,
qui fecit magnalia in Ægypto,
mirabilia in terra Cham,
terribilia in mari Rubro.
Et dixit quia disperderet eos,
nisi affuisset Moyses electus eius:
Stetit in confractione in conspectu eius,
ut averteret iram eius, ne destrueret eos.
Allelúia
Voluntárie génuit nos Pater verbo veritátis, ut simus primítiæ quædam creatúræ eius.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 13, 31-35
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Aliam parabolam proposuit Iesus turbis dicens: « Simile est regnum cælorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo. Quod minimum quidem est omnibus seminibus; cum autem creverit, maius est holeribus et fit arbor, ita ut volucres cæli veniant et habitent in ramis eius ».
Aliam parabolam locutus est eis: « Simile est regnum cælorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ satis tribus, donec fermentatum est totum ».
Hæc omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas; et sine parabola nihil loquebatur eis, ut adimpleretur, quod dictum erat per prophetam dicentem: « Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi ».