Feria III - Hebd XVII
Tempus « per annum » - Anno primo
Léctio libri Exodi 33, 7-11 ; 34, 5b-9.28
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Moyses tollens tabernaculum tetendit ei extra castra procul; vocavitque nomen eius Tabernaculum conventus. Et omnis, qui quærebat Dominum, egrediebatur ad tabernaculum conventus extra castra.
Cumque egrederetur Moyses ad tabernaculum, surgebat universa plebs, et stabat unusquisque in ostio papilionis sui; aspiciebantque tergum Moysi, donec ingrederetur tabernaculum. Ingresso autem illo tabernaculum, descendebat columna nubis et stabat ad ostium; loquebaturque cum Moyse, cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi. Stabantque ipsi et adorabant per fores tabernaculorum suorum. Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Cumque ille reverteretur in castra, minister eius Iosue filius Nun puer non recedebat de medio tabernaculi.
Stetit Moyses cum eo vocans in nomine Domini. Et transiens coram eo clamavit: « Dominus, Dominus Deus, misericors et clemens, patiens et multæ miserationis ac verax, qui custodit misericordiam in milia, qui aufert iniquitatem et scelera atque peccata, nihil autem impunitum sinit, qui reddit iniquitatem patrum in filiis ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem ». Festinusque Moyses curvatus est pronus in terram et adorans ait: « Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro, ut gradiaris nobiscum; populus quidem duræ cervicis est, sed tu auferes iniquitates nostras atque peccata nosque possidebis ».
Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes; panem non comedit et aquam non bibit et scripsit in tabulis verba fœderis, decem verba.
Psalmus responsorius 103(102), 6-7, 8-9, 10-11, 12-13
FRA •
L/F •
CMT
R/ Miserátor et miséricors Dóminus.
Faciens iustitias Dominus
et iudicium omnibus iniuriam patientibus.
Notas fecit vias suas Moysi,
filiis Israel adinventiones suas.
Miserator et misericors Dominus,
longanimis et multæ misericordiæ.
Non in perpetuum contendet
neque in æternum irascetur.
Non secundum peccata nostra fecit nobis
neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.
Quoniam, quantum exaltatur cælum a terra,
prævaluit misericordia eius super timentes eum.
Quantum distat ortus ab occidente,
longe fecit a nobis iniquitates nostras.
Quomodo miseretur pater filiorum,
misertus est Dominus timentibus se.
Allelúia
Semen est verbum Dei, sator autem Christus; omnis qui ínvenit eum, manébit in ætérnum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 13, 36-43
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Dimissis turbis, venit in domum, et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes: « Dissere nobis parabolam zizaniorum agri ». Qui respondens ait:
« Qui seminat bonum semen, est Filius hominis; ager autem est mundus; bonum vero semen, hi sunt filii regni; zizania autem filii sunt Mali; inimicus autem, qui seminavit ea, est Diabolus; messis vero consummatio sæculi est; messores autem angeli sunt.
Sicut ergo colliguntur zizania et igni comburuntur, sic erit in consummatione sæculi: mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala et eos, qui faciunt iniquitatem, et mittent eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium. Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum.
Qui habet aures, audiat.