Feria III - Hebd XVII
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio libri Ieremiæ prophétæ 14, 17-22
FRA •
L/F •
CMT
« Deducant oculi mei lacrimam per noctem et diem, et non taceant, quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei, plaga pessima vehementer. Si egressus fuero ad agros, ecce occisi gladio; et, si introiero in civitatem, ecce attenuati fame; propheta quoque et sacerdos abierunt per terram nescientes ».
Numquid proiciens abiecisti Iudam, aut Sion abominata est anima tua? Quare ergo percussisti nos, ita ut nulla sit sanitas? Exspectavimus pacem, et non est bonum, et tempus curationis, et ecce turbatio.
Cognovimus, Domine, impietates nostras, iniquitates patrum nostrorum, quia peccavimus tibi. Ne des nos in opprobrium propter nomen tuum, ne facias contumeliam solio gloriæ tuæ; recordare, ne irritum facias fœdus tuum nobiscum.
Numquid sunt in sculptilibus gentium, qui pluant, aut cæli possunt dare imbres? Nonne tu es Dominus Deus noster, quem exspectamus? Tu enim fecisti omnia hæc.
Psalmus responsorius 79(78), 8, 9, 11, 13
FRA •
L/F •
CMT
R/ Propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos!
Ne memineris iniquitatum patrum nostrorum,
cito anticipent nos misericordiæ tuæ,
quia pauperes facti sumus nimis.
Adiuva nos, Deus salutaris nostri,
propter gloriam nominis tui et libera nos;
et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum.
Introeat in conspectu tuo gemitus compeditorum;
secundum magnitudinem brachii tui
superstites relinque filios mortis.
Nos autem, populus tuus et oves pascuæ tuæ,
confitebimur tibi in sæculum;
in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam.
Allelúia
Semen est verbum Dei, sator autem Christus; omnis qui ínvenit eum, manébit in ætérnum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 13, 36-43
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Dimissis turbis, venit in domum, et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes: « Dissere nobis parabolam zizaniorum agri ». Qui respondens ait:
« Qui seminat bonum semen, est Filius hominis; ager autem est mundus; bonum vero semen, hi sunt filii regni; zizania autem filii sunt Mali; inimicus autem, qui seminavit ea, est Diabolus; messis vero consummatio sæculi est; messores autem angeli sunt.
Sicut ergo colliguntur zizania et igni comburuntur, sic erit in consummatione sæculi: mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala et eos, qui faciunt iniquitatem, et mittent eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium. Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum.
Qui habet aures, audiat.