Feria IV - Hebd XVII
Tempus « per annum » - Anno primo
Cum descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii et ignorabat quod resplenderet cutis faciei suæ ex consortio sermonis Domini. Videntes autem Aaron et filii Israel resplendere cutem faciei Moysi, timuerunt prope accedere; vocatique ab eo reversi sunt tam Aaron quam principes synagogæ. Et postquam locutus est ad eos, venerunt ad eum etiam omnes filii Israel; quibus præcepit cuncta, quæ audierat a Domino in monte Sinai.
Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam, quod ingressus ad Dominum et loquens cum eo auferebat, donec exiret; et tunc loquebatur ad filios Israel omnia, quæ sibi fuerant imperata. Qui videbant cutem faciei Moysi resplendere, sed operiebat ille rursus faciem suam, donec ingressus loqueretur cum eo.
Psalmus responsorius 99(98), 5, 6, 7, 9
FRA •
L/F •
CMT
R/ Sanctus es, Dómine, Deus noster.
Exaltate Dominum Deum nostrum
et adorate ad scabellum pedum eius,
quoniam sanctus est.
Moyses et Aaron in sacerdotibus eius,
et Samuel inter eos, qui invocant nomen eius.
Invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos.
In columna nubis loquebatur ad eos.
Custodiebant testimonia eius
et præceptum, quod dedit illis.
Exaltate Dominum Deum nostrum
et adorate ad montem sanctum eius,
quoniam sanctus Dominus Deus noster.
Allelúia
Vos dixi amícos, dicit Dóminus, quia ómnia, quæ audívi a Patre meo, nota feci vobis.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 13, 44-46
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus turbis:
« Simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro; quem qui invenit homo abscondit et præ gaudio illius vadit et vendit universa, quæ habet, et emit agrum illum.
Iterum simile est regnum cælorum homini negotiatori quærenti bonas margaritas. Inventa autem una pretiosa margarita, abiit et vendidit omnia, quæ habuit, et emit eam. »