Ressources Catholiques Missel Romain
 
Dominica XVIII
Tempus « per annum » - Anno B
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio libri Exodi 16, 2-4.12-15 FRA • L/F • CMT
In diebus illis:
Murmuravit omnis congregatio filiorum Israel contra Moysen et Aaron in solitudine, dixeruntque filii Israel ad eos: « Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Ægypti, quando sedebamus super ollas carnium et comedebamus panem in saturitate. Cur eduxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem cœtum fame? ».
Dixit autem Dominus ad Moysen: « Ecce ego pluam vobis panes de cælo; egrediatur populus et colligat, quæ sufficiunt per singulos dies, ut tentem eum, utrum ambulet in lege mea an non.
« Audivi murmurationes filiorum Israel. Loquere ad eos: Vespere comedetis carnes et mane saturabimini panibus scietisque quod ego sum Dominus Deus vester ».
Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix operuit castra; mane quoque ros iacuit per circuitum castrorum. Cumque operuisset superficiem deserti, apparuit minutum et squamatum in similitudinem pruinæ super terram. Quod cum vidissent filii Israel, dixerunt ad invicem: « Manhu? » (quod significat: « Quid est hoc? »).
Ignorabant enim quid esset. Quibus ait Moyses: « Iste est panis, quem dedit Dominus vobis ad vescendum ».
Psalmus responsorius 78(77), 3.4bc, 23-24, 25.54 FRA • L/F • CMT
R/ Panem cæli dedit eis Dóminus.
Quanta audivimus et cognovimus ea,
et patres nostri narraverunt nobis,
generationi alteri narrantes
laudes Domini et virtutes eius.
 
Verumtamen mandavit nubibus desuper,
et ianuas cæli aperuit;
et pluit illis manna ad manducandum
et panem cæli dedit eis.
 
Panem angelorum manducavit homo,
cibaria misit eis ad abundantiam.
Et induxit eos in fines sanctificationis suæ,
in montem, quem acquisivit dextera eius.
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Ephésios 4, 17.20-24 FRA • L/F • CMT
Fratres:
Hoc dico et testificor in Domino, ut iam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui.
Vos autem non ita didicistis Christum, si tamen illum audistis et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Iesu: deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris, renovari autem spiritu mentis vestræ et induere novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis.
Allelúia
Non in pane solo vivet homo, sed in omni verbo quod procédit de ore Dei.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 6, 24-35 FRA • L/F • CMT
In illo tempore:
Cum vidisset turba quia Iesus non esset ibi neque discipuli eius, ascenderunt ipsi naviculas et venerunt Capharnaum quærentes Iesum. Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei: « Rabbi, quando huc venisti? ».
Respondit eis Iesus et dixit: « Amen, amen dico vobis: Quæritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis. Operamini non cibum, qui perit, sed cibum, qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis vobis dabit; hunc enim Pater signavit Deus! ».
Dixerunt ergo ad eum: « Quid faciemus, ut operemur opera Dei? ». Respondit Iesus et dixit eis: « Hoc est opus Dei, ut credatis in eum, quem misit ille ».
Dixerunt ergo ei: « Quod ergo tu facis signum, ut videamus et credamus tibi? Quid operaris? Patres nostri manna manducaverunt in deserto, sicut scriptum est: «Panem de cælo dedit eis manducare» ».
Dixit ergo eis Iesus: « Amen, amen dico vobis: Non Moyses dedit vobis panem de cælo, sed Pater meus dat vobis panem de cælo verum; panis enim Dei est, qui descendit de cælo et dat vitam mundo ».
Dixerunt ergo ad eum: « Domine, semper da nobis panem hunc ».
Dixit eis Iesus: « Ego sum panis vitæ. Qui venit ad me, non esuriet; et, qui credit in me, non sitiet umquam. »
Credo