Dominica XVIII
Tempus « per annum » - Anno C
Léctio libri Ecclesiástes 1, 2 ; 2, 21-23
FRA •
L/F •
CMT
« Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, vanitas vanitatum et omnia vanitas ».
Nam est qui laborat in sapientia et doctrina et sollicitudine, et homini, qui non laboraverit, dabit portionem suam; et hoc ergo vanitas et magnum malum. Quid enim proderit homini de universo labore suo et afflictione cordis, qua sub sole laboravit? Cuncti dies eius dolores sunt, et ærumnæ occupatio eius, nec per noctem cor eius requiescit; et hoc quoque vanitas est.
Psalmus responsorius 90(89), 3-4, 5-6, 12-13, 14.17
FRA •
L/F •
CMT
R/ Dómine, refúgium factus es nobis, a generatióne in generatiónem.
Reducis hominem in pulverem;
et dixisti: « Revertimini, filii hominum ».
Quoniam mille anni ante oculos tuos
tamquam dies hesterna, quæ præteriit,
et custodia in nocte.
Perfundis eos somno,
erunt mane sicut herba succrescens:
mane floret et crescit,
vespere decidit et arescit.
Dinumerare dies nostros sic doce nos,
ut inducamus cor ad sapientiam.
Convertere, Domine, usquequo?
Et deprecabilis esto super servos tuos.
Reple nos mane misericordia tua,
et exsultabimus et delectabimur omnibus diebus nostris.
Et sit splendor Domini Dei nostri super nos,
et opera manuum nostrarum confirma super nos,
et opus manuum nostrarum confirma.
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Colossénses 3, 1-5.9-11
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Si conresurrexistis Christo, quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quæ sursum sunt sapite, non quæ supra terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo! Cum Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.
Mortificate ergo membra, quæ sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et avaritiam, quæ est simulacrorum servitus.
Nolite mentiri invicem, qui exuistis vos veterem hominem cum actibus eius et induistis novum, eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius, qui creavit eum, ubi non est Græcus et Iudæus, circumcisio et præputium, barbarus, Scytha, servus, liber, sed omnia et in omnibus Christus.
Allelúia
Beáti páuperes spíritu, quóniam ipsórum est regnum cælórum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 12, 13-21
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Ait quidam Iesu de turba: « Magister, dic fratri meo, ut dividat mecum hereditatem ».
At ille dixit ei: « Homo, quis me constituit iudicem aut divisorem super vos? ».
Dixitque ad illos: « Videte et cavete ab omni avaritia, quia si cui res abundant, vita eius non est ex his, quæ possidet ».
Dixit autem similitudinem ad illos dicens:
« Hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager attulit. Et cogitabat intra se dicens: «Quid faciam, quod non habeo, quo congregem fructus meos?». Et dixit: «Hoc faciam: destruam horrea mea et maiora ædificabo et illuc congregabo omne triticum et bona mea; et dicam animæ meæ: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos; requiesce, comede, bibe, epulare».
Dixit autem illi Deus: «Stulte! Hac nocte animam tuam repetunt a te; quæ autem parasti, cuius erunt?».
Sic est qui sibi thesaurizat et non fit in Deum dives ».