Feria V - Hebd XVIII
Tempus « per annum » - Anno primo
In diebus illis:
Venerunt filii Israel et omnis congregatio in desertum Sin mense primo, et mansit populus in Cades. Mortuaque est ibi Maria et sepulta in eodem loco.
Cumque indigeret aqua populus, convenerunt adversum Moysen et Aaron et versi in seditionem dixerunt: « Utinam perissemus inter fratres nostros coram Domino! Cur eduxistis ecclesiam Domini in solitudinem, ut et nos et nostra iumenta moriamur? Quare nos fecistis ascendere de Ægypto et adduxistis in locum istum pessimum, qui seri non potest, qui nec ficum gignit nec vineas nec malogranata, insuper et aquam non habet ad bibendum? ».
Venitque Moyses et Aaron, relicta congregatione, ad introitum tabernaculi conventus corrueruntque proni in terram, et apparuit gloria Domini super eos. Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: « Tolle virgam et congrega populum, tu et Aaron frater tuus; et loquimini ad petram coram eis, et illa dabit aquas. Cumque eduxeris aquam de petra, potabis congregationem et iumenta eius ».
Tulit igitur Moyses virgam, quæ erat in conspectu Domini, sicut præceperat ei. Et congregaverunt Moyses et Aaron populum ante petram, dixitque eis: « Audite, rebelles; num de petra hac vobis aquam poterimus eicere? ». Cumque elevasset Moyses manum percutiens virga bis silicem, egressæ sunt aquæ largissimæ, ita ut populus biberet et iumenta.
Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: « Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Israel, non introducetis hos populos in terram, quam dabo eis ». Hæ sunt aquæ Meriba, ubi iurgati sunt filii Israel contra Dominum, et sanctificatus est in eis.
Psalmus responsorius 95(94), 1-2, 6-7, 8-9
FRA •
L/F •
CMT
R/ Utinam hódie vocem Dómini audiátis: « Nolíte obduráre corda vestra ».
Venite, exsultemus Domino;
iubilemus Deo salutari nostro.
Præoccupemus faciem eius in confessione
et in psalmis iubilemus ei.
Venite, adoremus et procidamus
et genua flectamus ante Dominum, qui fecit nos,
quia ipse est Deus noster,
et nos populus pascuæ eius et oves manus eius.
Utinam hodie vocem eius audiatis:
« Nolite obdurare corda vestra,
sicut in Meriba, secundum diem Massa in deserto,
ubi tentaverunt me patres vestri:
probaverunt me, etsi viderunt opera mea ».
Allelúia
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam; et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 16, 13-23
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Venit Iesus in partes Cæsareæ Philippi et interrogabat discipulos suos dicens: « Quem dicunt homines esse Filium hominis? ».
At illi dixerunt: « Alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Ieremiam, aut unum ex prophetis ».
Dicit illis: « Vos autem quem me esse dicitis? ».
Respondens Simon Petrus dixit: « Tu es Christus, Filius Dei vivi ».
Respondens autem Iesus dixit ei: « Beatus es, Simon Bariona, quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus, qui in cælis est. Et ego dico tibi: Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam; et portæ inferi non prævalebunt adversum eam. Tibi dabo claves regni cælorum; et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum in cælis, et quodcumque solveris super terram, erit solutum in cælis ».
Tunc præcepit discipulis, ut nemini dicerent quia ipse esset Christus.
Exinde cœpit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere. Et assumens eum Petrus cœpit increpare illum dicens: « Absit a te, Domine; non erit tibi hoc ».
Qui conversus dixit Petro: « Vade post me, Satana! Scandalum es mihi, quia non sapis ea, quæ Dei sunt, sed ea, quæ hominum! ».