Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria II - Hebd XVIII
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Númeri 11, 4b-15 FRA  L/F  CMT
In diebus illis:
Dixerunt filii Israel: « Quis dabit nobis ad vescendum carnes? Recordamur piscium, quos comedebamus in Ægypto gratis; in mentem nobis veniunt cucumeres et pepones porrique et cepæ et alia. Guttur nostrum aridum est; nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi man ».
Erat autem man quasi semen coriandri aspectus bdellii. Circuibatque populus et colligens illud frangebat mola sive terebat in mortario coquens in olla et faciens ex eo tortulas saporis quasi panis oleati. Cumque descenderet nocte super castra ros, descendebat pariter et man.
Audivit ergo Moyses flentem populum per familias, singulos per ostia tentorii sui. Iratusque est furor Domini valde; quod Moysi intoleranda res visa est, et ait ad Dominum:
« Cur afflixisti servum tuum? Quare non invenio gratiam coram te? Et cur imposuisti pondus universi populi huius super me? Numquid ego concepi omnem hunc populum vel genui eum, ut dicas mihi: "Porta eum in sinu tuo, sicut portare solet nutrix infantulum, et defer in terram, pro qua iurasti patribus eorum?". Unde mihi carnes, ut dem universo populo isti? Flent contra me dicentes: "Da nobis carnes, ut comedamus!". Non possum ego solus sustinere omnem hunc populum, quia nimis gravis est mihi. Si hoc modo agis mecum, obsecro ut interficias me, si inveni gratiam in oculis tuis, ne videam amplius mala mea! ».
Psalmus responsorius 81(80), 12-13, 14-15, 16-17 FRA  L/F  CMT
R/ Exsultáte Deo, adiutóri nostro.
Non audivit populus meus vocem meam,
et Israel non intendit mihi.
Et dimisi eos secundum duritiam cordis eorum,
ibunt in adinventionibus suis.
 
Si populus meus audisset me,
Israel si in viis meis ambulasset,
in brevi inimicos eorum humiliassem
et super tribulantes eos misissem manum meam.
 
Inimici Domini blandirentur ei,
et esset sors eorum in sæcula;
et cibarem eos ex adipe frumenti
et de petra melle saturarem eos ».
Allelúia
Non in pane solo vivet homo, sed in omni verbo quod procédit de ore Dei.
Si Anno A:
Anno B vel C:
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 14, 13-21 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Cum audisset Iesus [mortem Ioannis Baptistæ], secessit inde in navicula in locum desertum seorsum; et cum audissent, turbæ secutæ sunt eum pedestres de civitatibus. Et exiens vidit turbam multam et misertus est eorum et curavit languidos eorum.
Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli dicentes: « Desertus est locus, et hora iam præteriit; dimitte turbas, ut euntes in castella emant sibi escas ».
Iesus autem dixit eis: « Non habent necesse ire; date illis vos manducare ».
Illi autem dicunt ei: « Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces ».
Qui ait: « Afferte illos mihi huc ».
Et cum iussisset turbas discumbere supra fenum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in cælum benedixit et fregit et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis. Et manducaverunt omnes et saturati sunt; et tulerunt reliquias fragmentorum duodecim cophinos plenos. Manducantium autem fuit numerus fere quinque milia virorum, exceptis mulieribus et parvulis.
Ad Offertorium
Si Anno A:
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 14, 22-36 FRA  L/F  CMT
[Postquam saturata est turba,] statim iussit Iesus discipulos ascendere in naviculam et præcedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas. Et dimissis turbis, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto, solus erat ibi. Navicula autem iam multis stadiis a terra distabat, fluctibus iactata; erat enim contrarius ventus.
Quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare. Discipuli autem, videntes eum supra mare ambulantem, turbati sunt dicentes: « Phantasma est », et præ timore clamaverunt.
Statimque Iesus locutus est eis dicens: « Habete fiduciam, ego sum; nolite timere! ».
Respondens autem ei Petrus dixit: « Domine, si tu es, iube me venire ad te super aquas ».
At ipse ait: « Veni! ».
Et descendens Petrus de navicula ambulavit super aquas et venit ad Iesum. Videns vero ventum validum timuit et, cum cœpisset mergi, clamavit dicens: « Domine, salvum me fac! ».
Continuo autem Iesus extendens manum apprehendit eum et ait illi: « Modicæ fidei, quare dubitasti? ». Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus.
Qui autem in navicula erant, adoraverunt eum dicentes: « Vere Filius Dei es! ».
Et cum transfretassent, venerunt in terram Gennesaret. Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes, et rogabant eum, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent; et, quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.
Ad Offertorium