Feria II - Hebd XVIII
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio libri Ieremiæ prophétæ 28, 1-17
FRA •
L/F •
CMT
Factum est in anno illo, in principio regni Sedeciæ regis Iudæ, in anno quarto in mense quinto, dixit ad me Hananias filius Azur propheta de Gabaon in domo Domini coram sacerdotibus et omni populo dicens:
« Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Contrivi iugum regis Babylonis. Adhuc duo anni dierum, et ego referri faciam ad locum istum omnia vasa domus Domini, quæ tulit Nabuchodonosor rex Babylonis de loco isto et transtulit ea in Babylonem. Et Iechoniam filium Ioachim regem Iudæ et omnem transmigrationem Iudæ, qui ingressi sunt in Babylonem, ego convertam ad locum istum, ait Dominus; conteram enim iugum regis Babylonis ».
Et dixit Ieremias propheta ad Hananiam prophetam in oculis sacerdotum et in oculis omnis populi, qui stabat in domo Domini, et ait Ieremias propheta: « Amen, sic faciat Dominus! Suscitet Dominus verba tua, quæ prophetasti, ut referantur vasa in domum Domini et omnis transmigratio de Babylone ad locum istum. Verumtamen audi verbum hoc, quod ego loquor in auribus tuis et in auribus universi populi: Prophetæ, qui fuerunt ante me et ante te ab initio et prophetaverunt super terras multas et super regna magna de prœlio et de afflictione et de peste; propheta, qui vaticinatur pacem, cum venerit verbum eius, scietur propheta, quem misit Dominus in veritate ».
Et tulit Hananias propheta iugum de collo Ieremiæ prophetæ et confregit illud; et ait Hananias in conspectu omnis populi dicens: « Hæc dicit Dominus: Sic confringam iugum Nabuchodonosor regis Babylonis post duos annos dierum de collo omnium gentium ».
Et abiit Ieremias propheta in viam suam. Et factum est verbum Domini ad Ieremiam, postquam confregit Hananias propheta iugum de collo Ieremiæ prophetæ, dicens: “Vade et dices Hananiæ: Hæc dicit Dominus: Iuga lignea contrivisti et facies pro eis iuga ferrea. Quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Iugum ferreum posui super collum cunctarum gentium istarum, ut serviant Nabuchodonosor regi Babylonis, et servient ei; insuper et bestias terræ dedi ei ».
Et dixit Ieremias propheta ad Hananiam prophetam: “Audi, Hanania! Non misit te Dominus, et tu confidere fecisti populum istum in mendacio. Idcirco hæc dicit Dominus: Ecce emittam te a facie terræ; hoc anno morieris, adversum enim Dominum prævaricationem locutus es ». Et mortuus est Hananias propheta in anno illo, mense septimo.
Psalmus responsorius 119(118), 29, 43, 79, 80, 95, 102
FRA •
L/F •
CMT
R/ Doce me, Dómine, iustificatiónes tuas.
Viam mendacii averte a me
et legem tuam da mihi benigne.
Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque,
quia in iudiciis tuis supersperavi.
Convertantur mihi timentes te,
et qui noverunt testimonia tua.
Fiat cor meum immaculatum in iustificationibus tuis,
ut non confundar.
Me exspectaverunt peccatores, ut perderent me;
testimonia tua intellexi.
A iudiciis tuis non declinavi,
quia tu legem posuisti mihi.
Allelúia
Non in pane solo vivet homo, sed in omni verbo quod procédit de ore Dei.
Anno B vel C:
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 14, 13-21
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Cum audisset Iesus [mortem Ioannis Baptistæ], secessit inde in navicula in locum desertum seorsum; et cum audissent, turbæ secutæ sunt eum pedestres de civitatibus. Et exiens vidit turbam multam et misertus est eorum et curavit languidos eorum.
Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli dicentes: « Desertus est locus, et hora iam præteriit; dimitte turbas, ut euntes in castella emant sibi escas ».
Iesus autem dixit eis: « Non habent necesse ire; date illis vos manducare ».
Illi autem dicunt ei: « Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces ».
Qui ait: « Afferte illos mihi huc ».
Et cum iussisset turbas discumbere supra fenum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in cælum benedixit et fregit et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis. Et manducaverunt omnes et saturati sunt; et tulerunt reliquias fragmentorum duodecim cophinos plenos. Manducantium autem fuit numerus fere quinque milia virorum, exceptis mulieribus et parvulis.
Si Anno A:
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 14, 22-36
FRA •
L/F •
CMT
[Postquam saturata est turba,] statim iussit Iesus discipulos ascendere in naviculam et præcedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas. Et dimissis turbis, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto, solus erat ibi. Navicula autem iam multis stadiis a terra distabat, fluctibus iactata; erat enim contrarius ventus.
Quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare. Discipuli autem, videntes eum supra mare ambulantem, turbati sunt dicentes: « Phantasma est », et præ timore clamaverunt.
Statimque Iesus locutus est eis dicens: « Habete fiduciam, ego sum; nolite timere! ».
Respondens autem ei Petrus dixit: « Domine, si tu es, iube me venire ad te super aquas ».
At ipse ait: « Veni! ».
Et descendens Petrus de navicula ambulavit super aquas et venit ad Iesum. Videns vero ventum validum timuit et, cum cœpisset mergi, clamavit dicens: « Domine, salvum me fac! ».
Continuo autem Iesus extendens manum apprehendit eum et ait illi: « Modicæ fidei, quare dubitasti? ». Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus.
Qui autem in navicula erant, adoraverunt eum dicentes: « Vere Filius Dei es! ».
Et cum transfretassent, venerunt in terram Gennesaret. Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes, et rogabant eum, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent; et, quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.