Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria III - Hebd XVIII
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio libri Ieremiæ prophétæ 30, 1-2.12-15.18-22 FRA • L/F • CMT
Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino dicens: « Hæc dicit Dominus, Deus Israel, dicens: Scribe tibi omnia verba, quæ locutus sum ad te, in libro.
Quia hæc dicit Dominus: Insanabilis fractura tua, pessima plaga tua; non est qui iudicet iudicium tuum; sunt ulceri medicamina, tibi vero cicatrix non obducitur. Omnes amatores tui obliti sunt tui, te non quærunt; plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli: propter multitudinem iniquitatis tuæ dura facta sunt peccata tua. Quid clamas super contritione tua? Insanabilis est dolor tuus. Propter multitudinem iniquitatis tuæ et propter dura peccata tua feci hæc tibi.
Hæc dicit Dominus: Ecce ego convertam sortem tabernaculorum Iacob et tectis eius miserebor, et ædificabitur civitas in ruinis suis, et arx in loco suo fundabitur; et egredietur de eis laus voxque ludentium. Et multiplicabo eos, et non imminuentur, et glorificabo eos, et non attenuabuntur. Et erunt filii eius sicut a principio, et cœtus eius coram me permanebit, et visitabo adversum omnes, qui tribulant eum. Et erit dux eius ex eo, et princeps de medio eius procedet; et applicabo eum, et accedet ad me. Quis enim iste est, qui pignori dabit cor suum, ut appropinquet mihi?, ait Dominus.
Et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum ».
Psalmus responsorius 102(101), 16-18, 19-21, 29.22-23 FRA • L/F • CMT
R/ Ædificávit Dóminus Sion, et appáruit in glória sua.
Et timebunt gentes nomen tuum, Domine,
et omnes reges terræ gloriam tuam,
quia ædificavit Dominus Sion
et apparuit in gloria sua.
Respexit in orationem inopum
et non sprevit precem eorum.
 
Scribantur hæc pro generatione altera,
et populus, qui creabitur, laudabit Dominum.
Quia prospexit de excelso sanctuario suo,
Dominus de cælo in terram aspexit,
ut audiret gemitus compeditorum,
ut solveret filios mortis.
 
« Filii servorum tuorum habitabunt,
et semen eorum in conspectu tuo firmabitur ».
Ut annuntient in Sion nomen Domini
et laudem eius in Ierusalem,
cum congregati fuerint populi in unum
et regna, ut serviant Domino.
Allelúia
Rabbi, tu es Fílius Dei, tu es Rex Israel.
Si Anno A:
Anno B et C:
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 14, 22-36 FRA • L/F • CMT
[Postquam saturata est turba,] statim iussit Iesus discipulos ascendere in naviculam et præcedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas. Et dimissis turbis, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto, solus erat ibi. Navicula autem iam multis stadiis a terra distabat, fluctibus iactata; erat enim contrarius ventus.
Quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare. Discipuli autem, videntes eum supra mare ambulantem, turbati sunt dicentes: « Phantasma est », et præ timore clamaverunt.
Statimque Iesus locutus est eis dicens: « Habete fiduciam, ego sum; nolite timere! ».
Respondens autem ei Petrus dixit: « Domine, si tu es, iube me venire ad te super aquas ».
At ipse ait: « Veni! ».
Et descendens Petrus de navicula ambulavit super aquas et venit ad Iesum. Videns vero ventum validum timuit et, cum cœpisset mergi, clamavit dicens: « Domine, salvum me fac! ».
Continuo autem Iesus extendens manum apprehendit eum et ait illi: « Modicæ fidei, quare dubitasti? ». Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus.
Qui autem in navicula erant, adoraverunt eum dicentes: « Vere Filius Dei es! ».
Et cum transfretassent, venerunt in terram Gennesaret. Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes, et rogabant eum, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent; et, quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.
Ad Offertorium
Anno A:
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 15, 1-2.10-14 FRA • L/F • CMT
In illo tempore:
Accedunt ad Iesum ab Hierosolymis pharisæi et scribæ dicentes: « Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? Non enim lavant manus suas, cum panem manducant ».
Et convocata ad se turba, dixit eis: « Audite et intellegite: Non quod intrat in os, coinquinat hominem; sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem! ».
Tunc accedentes discipuli dicunt ei: « Scis quia pharisæi, audito verbo, scandalizati sunt? ». At ille respondens ait: « Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus cælestis, eradicabitur. Sinite illos: cæci sunt, duces cæcorum. Cæcus autem si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadent ».
Ad Offertorium