Feria VI - Hebd XVIII
Tempus « per annum » - Anno primo
Léctio libri Deuteronómii 4, 32-40
FRA •
L/F •
CMT
Locutus est Moyses populo dicens:
« Interroga de diebus antiquis, qui fuerunt ante te ex die, quo creavit Deus hominem super terram, et a summo cæli usque ad summum eius, si facta est aliquando huiuscemodi res magna, aut umquam cognitum est, num audivit populus vocem Dei loquentis de medio ignis, sicut tu audisti et vixisti? Aut tentavit Deus, ut ingrederetur et tolleret sibi gentem de medio nationis per tentationes, signa atque portenta, per pugnam et robustam manum extentumque brachium et terrores magnos, iuxta omnia, quæ fecit pro vobis Dominus Deus vester in Ægypto, videntibus oculis tuis? Tibi monstratum est, ut scires quoniam Dominus ipse est Deus, et non est alius præter eum.
De cælo te fecit audire vocem suam, ut doceret te, et in terra ostendit tibi ignem suum maximum; et audisti verba illius de medio ignis, quia dilexit patres tuos et elegit semen eorum post eos. Eduxitque te vultu suo in virtute sua magna ex Ægypto, ut expelleret nationes maiores et fortiores te in introitu tuo et introduceret te daretque tibi terram earum in possessionem, sicut cernis in præsenti die.
Scito ergo hodie et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse sit Deus in cælo sursum et in terra deorsum, et non sit alius. Custodi præcepta eius atque mandata, quæ ego præcipio tibi hodie, ut bene sit tibi et filiis tuis post te, et permaneas multo tempore super terram, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi ».
Psalmus responsorius 77(76), 12-13, 14-15, 16.21
FRA •
L/F •
CMT
R/ Memor ero óperum Dómini.
Memor ero operum Domini,
memor ero ab initio mirabilium tuorum.
Et meditabor in omnibus operibus tuis
et in adinventionibus tuis exercebor.
Deus, in sancto via tua;
quis deus magnus sicut Deus noster?
Tu es Deus, qui facis mirabilia,
notam fecisti in populis virtutem tuam.
Redemisti in brachio tuo populum tuum,
filios Iacob et Ioseph.
Deduxisti sicut oves populum tuum
in manu Moysi et Aaron.
Allelúia
Beáti qui persecutiónem patiúntur propter iustítiam, quóniam ipsórum est regnum cælórum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 16, 24-28
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Dixit Iesus discipulis suis: « Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua?
Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opus eius. Amen dico vobis: Sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo ».