Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria VI - Hebd XVIII
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Nahum prophétæ 2, 1.3; 3, 1-3.6-7 FRA  L/F  CMT
Ecce super montes pedes evangelizantis et annuntiantis pacem. Celebra, Iuda, festivitates tuas et redde vota tua, quia non adiciet ultra ut pertranseat in te Belial: totus interiit.
Quia restituet Dominus magnificentiam Iacob sicut magnificentiam Israel, quia prædones prædati sunt eos et propagines eorum corruperunt.
Væ, civitas sanguinum, universa mendacii præda plena! Non recedet a te rapina. Vox flagellorum et vox strepitus rotarum, equi frementes et quadrigæ ferventes, equites irruentes et gladii micantes et hastæ fulgurantes et multitudo interfectorum et acervi mortuorum; nec est finis cadaverum, et corruunt super corpora.
Et proiciam super te abominationes et contumeliis te afficiam; et ponam te in exemplum. Et erit: omnis, qui viderit te, resiliet a te et dicet: “Vastata est Nineve! Quis dolebit super eam? Unde quæram consolatorem tibi?”.
Psalmus responsorius : Liber Deuteronómius 32, 35cd-36ab, 39abcd, 41 FRA  L/F  CMT
R/ Ego occídam et ego vívere fáciam.
Iuxta est dies perditionis,
et adesse festinat sors eorum.
Iudicabit Dominus populum suum
et in servis suis miserebitur.
 
Videte nunc quod ego sim solus,
et non sit Deus præter me.
Ego occidam et ego vivere faciam;
percutiam et ego sanabo.
 
Si acuero ut fulgur gladium meum,
et arripuerit iudicium manus mea,
reddam ultionem hostibus meis
et his, qui oderunt me, retribuam.
Allelúia
Beáti qui persecutiónem patiúntur propter iustítiam, quóniam ipsórum est regnum cælórum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 16, 24-28 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Dixit Iesus discipulis suis: « Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua?
Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opus eius. Amen dico vobis: Sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo ».
Ad Offertorium