Feria IV - Hebd XVIII
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio libri Ieremiæ prophétæ 31, 1-7
FRA •
L/F •
CMT
« In tempore illo, dicit Dominus, ero Deus universis cognationibus Israel, et ipsi erunt mihi in populum.
Hæc dicit Dominus: Invenit gratiam in deserto populus, qui remanserat a gladio; vadet ad requiem suam Israel ». De longe Dominus apparuit mihi: « In caritate perpetua dilexi te; ideo attraxi te in misericordia. Rursumque ædificabo te, et ædificaberis, virgo Israel; adhuc ornaberis tympanis tuis et egredieris in choro ludentium. Adhuc plantabis vineas in montibus Samariæ; plantabunt plantantes et vindemiabunt. Quia erit dies, in qua clamabunt custodes in monte Ephraim: “Surgite, et ascendamus in Sion ad Dominum Deum nostrum”.
Quia hæc dicit Dominus: Exsultate in lætitia propter Iacob et hinnite capiti gentium; personate, canite et dicite: “Salva, Domine, populum tuum, reliquias Israel” ».
Psalmus responsorius : Liber Ieremiæ prophétæ 31, 10, 11-12ab, 13
FRA •
L/F •
CMT
R/ Dóminus custódiet nos sicut pastor gregem suum.
Audite verbum Domini, gentes,
et annuntiate in insulis, quæ procul sunt,
et dicite: « Qui dispersit Israel, congregabit eum
et custodiet eum sicut pastor gregem suum ».
Redemit enim Dominus Iacob
et liberavit eum de manu potentioris.
Et venient et laudabunt in monte Sion
et confluent ad bona Domini.
Tunc lætabitur virgo in choro,
iuvenes et senes simul.
« Et convertam luctum eorum in gaudium
et consolabor eos et lætificabo a dolore suo ».
Allelúia
Prophéta magnus surréxit in nobis, et Deus visitávit plebem suam.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 15, 21-28
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Secessit Iesus in partes Tyri et Sidonis. Et ecce mulier Chananæa a finibus illis egressa clamavit dicens: « Miserere mei, Domine, fili David! Filia mea male a dæmonio vexatur ». Qui non respondit ei verbum.
Et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes: « Dimitte eam, quia clamat post nos ».
Ipse autem respondens ait: « Non sum missus nisi ad oves, quæ perierunt domus Israel ».
At illa venit et adoravit eum dicens: « Domine, adiuva me! ».
Qui respondens ait: « Non est bonum sumere panem filiorum et mittere catellis ».
At illa dixit: « Etiam, Domine, nam et catelli edunt de micis, quæ cadunt de mensa dominorum suorum ».
Tunc respondens Iesus ait illi: « O mulier, magna est fides tua! Fiat tibi, sicut vis ». Et sanata est filia illius ex illa hora.