Dominica XIX
Tempus « per annum » - Anno C
Léctio libri Sapiéntiæ 18, 6-9
FRA •
L/F •
CMT
Nox liberationis ante cognita est a patribus nostris, ut vere scientes, quibus iuramentis crediderunt, animæquiores essent. Suscepta est a populo tuo sanitas quidem iustorum, iniustorum autem exterminatio; sicut enim punivisti adversarios, sic et nos provocans magnificasti.
Absconse enim sacrificabant iusti pueri bonorum et divinitatis legem in concordia disposuerunt; similiter et bona et pericula recepturos sanctos patrum iam ante decantantes laudes.
Psalmus responsorius 33(32), 1.12, 18-19, 20.22
FRA •
L/F •
CMT
R/ Beátus pópulus, quem elégit Dóminus in hereditátem sibi.
Exsultate, iusti, in Domino;
rectos decet collaudatio.
Beata gens, cui Dominus est Deus,
populus, quem elegit in hereditatem sibi.
Ecce oculi Domini super metuentes eum,
in eos, qui sperant super misericordia eius,
ut eruat a morte animas eorum,
et alat eos in fame.
Anima nostra sustinet Dominum,
quoniam adiutor et protector noster est;
Fiat misericordia tua, Domine, super nos,
quemadmodum speravimus in te.
Fratres:
Est fides sperandorum substantia, rerum argumentum non apparentium. In hac enim testimonium consecuti sunt seniores.
Fide vocatus Abraham obœdivit in locum exire, quem accepturus erat in hereditatem; et exivit nesciens quo iret. Fide peregrinatus est in terra promissionis tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Iacob, coheredibus promissionis eiusdem; exspectabat enim fundamenta habentem civitatem, cuius artifex et conditor Deus.
Fide — et ipsa Sara sterilis — virtutem in conceptionem seminis accepit etiam præter tempus ætatis, quoniam fidelem credidit esse, qui promiserat; propter quod et ab uno orti sunt, et hoc emortuo, tamquam sidera cæli in multitudine, et sicut arena, quæ est ad oram maris, innumerabilis.
Iuxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis promissionibus, sed a longe eas aspicientes et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram; qui enim hæc dicunt, significant se patriam inquirere. Et si quidem illius meminissent, de qua exierant, habebant utique tempus revertendi; nunc autem meliorem appetunt, id est cælestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum, paravit enim illis civitatem.
Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur; et unigenitum offerebat ille, qui susceperat promissiones, ad quem dictum erat: « In Isaac vocabitur tibi semen », arbitratus quia et a mortuis suscitare potens est Deus; unde eum et in parabola reportavit.
vel brevior:
Léctio Epístolæ ad Hebræos 11, 1-2.8-12
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Est fides sperandorum substantia, rerum argumentum non apparentium. In hac enim testimonium consecuti sunt seniores.
Fide vocatus Abraham obœdivit in locum exire, quem accepturus erat in hereditatem; et exivit nesciens quo iret. Fide peregrinatus est in terra promissionis tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Iacob, coheredibus promissionis eiusdem; exspectabat enim fundamenta habentem civitatem, cuius artifex et conditor Deus.
Fide — et ipsa Sara sterilis — virtutem in conceptionem seminis accepit etiam præter tempus ætatis, quoniam fidelem credidit esse, qui promiserat; propter quod et ab uno orti sunt, et hoc emortuo, tamquam sidera cæli in multitudine, et sicut arena, quæ est ad oram maris, innumerabilis.
Allelúia
Vigiláte et estóte paráti, quia qua nescítis hora, Fílius hóminis ventúrus est.
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Noli timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum.
Vendite, quæ possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterescunt, thesaurum non deficientem in cælis, quo fur non appropiat, neque tinea corrumpit; ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit.
Sint lumbi vestri præcincti et lucernæ ardentes, et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis, ut, cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei. Beati, servi illi, quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes. Amen dico vobis, quod præcinget se et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis. Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt illi.
Hoc autem scitote, quia, si sciret pater familias, qua hora fur veniret, non sineret perfodi domum suam. Et vos estote parati, quia, qua hora non putatis, Filius hominis venit ».
Ait autem Petrus: « Domine, ad nos dicis hanc parabolam an et ad omnes? ».
Et dixit Dominus: « Quis putas est fidelis dispensator et prudens, quem constituet dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram? Beatus ille servus, quem, cum venerit dominus eius, invenerit ita facientem. Vere dico vobis: Supra omnia, quæ possidet, constituet illum. Quod si dixerit servus ille in corde suo: «Moram facit dominus meus venire», et cœperit percutere pueros et ancillas et edere et bibere et inebriari, veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et hora, qua nescit, et dividet eum partemque eius cum infidelibus ponet.
Ille autem servus, qui cognovit voluntatem domini sui et non præparavit vel non fecit secundum voluntatem eius, vapulabit multis; qui autem non cognovit et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem, cui multum datum est, multum quæretur ab eo; et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo. »
vel brevior:
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 12, 35-40
FRA •
L/F
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Sint lumbi vestri præcincti et lucernæ ardentes, et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis, ut, cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei. Beati, servi illi, quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes. Amen dico vobis, quod præcinget se et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis. Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt illi.
Hoc autem scitote, quia, si sciret pater familias, qua hora fur veniret, non sineret perfodi domum suam. Et vos estote parati, quia, qua hora non putatis, Filius hominis venit ».