Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria V - Hebd XIX
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Iósue 3, 7-10a.11.13-17 FRA  L/F  CMT
In diebus illis:
Dixit Dominus ad Iosue: « Hodie incipiam exaltare te coram omni Israel, ut sciant quod, sicut cum Moyse fui, ita et tecum sim. Tu autem præcipe sacerdotibus, qui portant arcam fœderis, et dic eis: Cum veneritis ad oram aquæ Iordanis, state in Iordane ».
Dixitque Iosue ad filios Israel: « Accedite huc et audite verba Domini Dei vestri ». Et rursum: « In hoc, inquit, scietis quod Deus vivens in medio vestri est et disperdet in conspectu vestro Chananæum. Ecce arca fœderis Domini omnis terræ antecedet vos per Iordanem. Et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes, qui portant arcam Domini Dei universæ terræ, in aquis Iordanis, aquæ, quæ inferiores sunt, decurrent, quæ autem desuper veniunt, in una mole consistent ».
Igitur egressus est populus de tabernaculis suis, ut transiret Iordanem; et sacerdotes, qui portabant arcam fœderis, pergebant ante eum. Veneruntque usque ad Iordanem et, pedibus eorum in ora aquæ tinctis — Iordanis autem omnes ripas alvei sui toto tempore messis impleverat — steterunt aquæ desuper descendentes in loco uno instar molis procul valde apud urbem, quæ vocatur Adam, ex latere Sarthan; quæ autem inferiores erant, in mare Arabæ, quod est mare Salsissimum, descenderunt, usquequo omnino deficerent. Populus autem incedebat contra Iericho, et sacerdotes, qui portabant arcam fœderis Domini, stabant super siccam humum in medio Iordanis firmiter, donec omnis Israel compleret per arentem alveum transitum Iordanis.
Psalmus responsorius 114(113A), 1-2, 3-4, 5-6 FRA  L/F  CMT
R/ Allelúia.
In exitu Israel de Ægypto,
domus Iacob de populo barbaro,
factus est Iuda sanctuarium eius,
Israel potestas eius.
 
Mare vidit et fugit,
Iordanis conversus est retrorsum;
montes saltaverunt ut arietes,
et colles sicut agni ovium.
 
Quid est tibi, mare, quod fugisti?
Et tu, Iordanis, quia conversus es retrorsum?
Montes, quod saltastis sicut arietes,
et colles, sicut agni ovium?
Allelúia
Fáciem tuam illúmina super servum tuum, et doce me iustificatiónes tuas.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 18, 21-35 ; 19, 1 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Accedens Petrus dixit Iesu: « Domine, quotiens peccabit in me frater meus, et dimittam ei? Usque septies? ».
Dicit illi Iesus: « Non dico tibi usque septies sed usque septuagies septies.
Ideo assimilatum est regnum cælorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis. Et cum cœpisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat decem milia talenta. Cum autem non haberet, unde redderet, iussit eum dominus venumdari et uxorem et filios et omnia, quæ habebat, et reddi. Procidens igitur servus ille adorabat eum dicens: «Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi». Misertus autem dominus servi illius dimisit eum et debitum dimisit ei.
Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios, et tenens suffocabat eum dicens: «Redde, quod debes!». Procidens igitur conservus eius rogabat eum dicens: «Patientiam habe in me, et reddam tibi». Ille autem noluit, sed abiit et misit eum in carcerem, donec redderet debitum.
Videntes autem conservi eius, quæ fiebant, contristati sunt valde et venerunt et narraverunt domino suo omnia, quæ facta erant. Tunc vocavit illum dominus suus et ait illi: «Serve nequam, omne debitum illud dimisi tibi, quoniam rogasti me; non oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum?». Et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum.
Sic et Pater meus cælestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris ».
Et factum est, cum consummasset Iesus sermones istos, migravit a Galilæa et venit in fines Iudææ trans Iordanem.
Ad Offertorium