Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria V - Hebd XIX
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Ezechiélis prophétæ 12, 1-12 FRA  L/F  CMT
Factus est sermo Domini ad me dicens:
« Fili hominis, in medio domus exasperantis tu habitas, qui oculos habent ad videndum et non vident, et aures ad audiendum et non audiunt, quia domus exasperans est.
Tu ergo, fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis et transmigrabis per diem coram eis; transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum, si forte aspiciant, quia domus exasperans est. Et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum; tu autem egredieris vespere coram eis, sicut egreditur migrans.
Ante oculos eorum perfode tibi parietem et efferes per eum; in conspectu eorum in umeris portabis, in caligine efferes: faciem tuam velabis et non videbis terram, quia portentum dedi te domui Israel ».
Feci ergo, sicut præceperat mihi Dominus: vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem et vespere perfodi mihi parietem manu; et in caligine extuli in umeris portans in conspectu eorum.
Et factus est sermo Domini ad me mane dicens: « Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israel, domus exasperans: “Quid tu facis?”. Dic ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Super ducem onus istud, qui est in Ierusalem, et super omnem domum Israel, quæ est in medio eius. Dic: Ego portentum vestrum. Quomodo feci, sic fiet illis: in transmigrationem et in captivitatem ibunt. Et dux, qui est in medio eorum, in umeris portabit, in caligine, et egredietur; parietem perfodient, ut transitus fiat per eum; faciem suam operiet, ut non videat oculo terram ».
Psalmus responsorius 78(77), 56-57, 58-59, 61-62 FRA  L/F  CMT
R/ Ne obliviscámini óperum Dei!
Et tentaverunt et exacerbaverunt Deum Excelsum
et testimonia eius non custodierunt.
Recesserunt et prævaricati sunt,
quemadmodum patres eorum;
conversi sunt retro ut arcus pravus.
 
In iram concitaverunt eum in collibus suis
et in sculptilibus suis ad æmulationem eum provocaverunt.
Audivit Deus et exarsit
et sprevit valde Israel.
 
Et tradidit in captivitatem virtutem suam
et pulchritudinem suam in manus inimici.
Et conclusit in gladio populum suum
et in hereditatem suam exarsit.
Allelúia
Fáciem tuam illúmina super servum tuum, et doce me iustificatiónes tuas.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 18, 21-35 ; 19, 1 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Accedens Petrus dixit Iesu: « Domine, quotiens peccabit in me frater meus, et dimittam ei? Usque septies? ».
Dicit illi Iesus: « Non dico tibi usque septies sed usque septuagies septies.
Ideo assimilatum est regnum cælorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis. Et cum cœpisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat decem milia talenta. Cum autem non haberet, unde redderet, iussit eum dominus venumdari et uxorem et filios et omnia, quæ habebat, et reddi. Procidens igitur servus ille adorabat eum dicens: «Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi». Misertus autem dominus servi illius dimisit eum et debitum dimisit ei.
Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios, et tenens suffocabat eum dicens: «Redde, quod debes!». Procidens igitur conservus eius rogabat eum dicens: «Patientiam habe in me, et reddam tibi». Ille autem noluit, sed abiit et misit eum in carcerem, donec redderet debitum.
Videntes autem conservi eius, quæ fiebant, contristati sunt valde et venerunt et narraverunt domino suo omnia, quæ facta erant. Tunc vocavit illum dominus suus et ait illi: «Serve nequam, omne debitum illud dimisi tibi, quoniam rogasti me; non oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum?». Et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum.
Sic et Pater meus cælestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris ».
Et factum est, cum consummasset Iesus sermones istos, migravit a Galilæa et venit in fines Iudææ trans Iordanem.
Ad Offertorium