Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria II - Hebd XIX
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Deuteronómii 10, 12-22 FRA  L/F  CMT
Locutus est Moyses populo dicens:
« Et nunc, Israel, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et diligas eum ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo et in tota anima tua custodiasque mandata Domini et præcepta eius, quæ ego hodie præcipio, ut bene sit tibi?
En Domini Dei tui cælum est et cælum cæli, terra et omnia, quæ in ea sunt; et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus et amavit eos elegitque semen eorum post eos, id est vos, de cunctis gentibus, sicut hodie comprobatur.
Circumcidite igitur præputium cordis vestri et cervicem vestram, ne induretis amplius, quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum et Dominus dominantium, Deus magnus, potens et terribilis, qui personam non accipit nec munera, facit iudicium pupillo et viduæ, amat peregrinum et dat ei victum atque vestitum. Et vos ergo, amate peregrinos, quia et ipsi fuistis advenæ in terra Ægypti.
Dominum Deum tuum timebis et ei servies, ipsi adhærebis iurabisque in nomine illius. Ipse est laus tua et Deus tuus, qui fecit tibi hæc magnalia et terribilia, quæ viderunt oculi tui. In septuaginta animabus descenderunt patres tui in Ægyptum; et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra cæli ».
Psalmus responsorius 148(147), 12-13, 14-15, 19-20 FRA  L/F  CMT
R/ Lauda, Ierúsalem, Dóminum.
vel
R/ Allelúia.
Lauda, Ierusalem, Dominum;
collauda Deum tuum, Sion.
Quoniam confortavit seras portarum tuarum,
benedixit filiis tuis in te.
 
Qui ponit fines tuos pacem
et adipe frumenti satiat te.
Qui emittit eloquium suum terræ,
velociter currit verbum eius.
 
Qui annuntiat verbum suum Iacob,
iustitias et iudicia sua Israel.
Non fecit taliter omni nationi
et iudicia sua non manifestavit eis.
Allelúia
Deus vocávit nos per Evangélium, in acquisitiónem glóriæ Dómini nostri Iesu Christi.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 17, 22-27 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Conversantibus Iesu et discipulis in Galilæa, dixit illis: « Filius hominis tradendus est in manus hominum, et occident eum, et tertio die resurget ». Et contristati sunt vehementer.
Et cum venissent Capharnaum, accesserunt, qui didrachma accipiebant, ad Petrum et dixerunt: « Magister vester non solvit didrachma? ». Ait: « Etiam».
Et cum intrasset domum, prævenit eum Iesus dicens: « Quid tibi videtur, Simon? Reges terræ a quibus accipiunt tributum vel censum? A filiis suis an ab alienis? ». Cum autem ille dixisset: « Ab alienis », dixit illi Iesus: « Ergo liberi sunt filii. Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare et mitte hamum; et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle; et, aperto ore, eius invenies staterem. Illum sumens, da eis pro me et te ».
Ad Offertorium