Feria III - Hebd XIX
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio libri Ezechiélis prophétæ 2, 8 - 3, 4
FRA •
L/F •
CMT
Hæc dicit Dominus:
« Tu, fili hominis, audi, quæcumque loquor ad te, et noli esse exasperans, sicut domus exasperatrix est; aperi os tuum et comede, quæcumque ego do tibi ». Et vidi: et ecce manus missa ad me, in qua erat involutus liber; et expandit illum coram me, qui erat scriptus intus et foris, et scriptæ erant in eo lamentationes et gemitus et væ.
Et dixit ad me: « Fili hominis, quodcumque inveneris, comede; comede volumen istud et vadens loquere ad filios Israel ». Et aperui os meum, et cibavit me volumine illo et dixit ad me: « Fili hominis, venter tuus comedet, et viscera tua complebuntur volumine isto, quod ego do tibi ». Et comedi illud, et factum est in ore meo sicut mel dulce.
Et dixit ad me: « Fili hominis, vade ad domum Israel et loqueris verba mea ad eos ».
Psalmus responsorius 119(118), 14, 24, 72, 103, 111, 131
FRA •
L/F •
CMT
R/ Quam dúlcia fáucibus meis elóquia tua, Dómine!
In via testimoniorum tuorum delectatus sum
sicut in omnibus divitiis.
Nam et testimonia tua delectatio mea,
et consilium meum iustificationes tuæ.
Bonum mihi lex oris tui
super milia auri et argenti.
Quam dulcia faucibus meis eloquia tua,
super mel ori meo.
Hereditas mea testimonia tua in æternum,
quia exsultatio cordis mei sunt.
Os meum aperui et attraxi spiritum,
quia præcepta tua desiderabam.
Allelúia
Tóllite iugum meum super vos, dicit Dóminus, et díscite a me, quia mítis sum et húmilis corde.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 18, 1-5.10.12-14
FRA •
L/F •
CMT
In illa hora accesserunt discipuli ad Iesum dicentes: « Quis putas maior est in regno cælorum? ». Et advocans parvulum, statuit eum in medio eorum et dixit:
« Amen dico vobis: Nisi conversi fueritis et efiiciamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cælorum. Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est maior in regno cælorum. Et, qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit.
Videte, ne contemnatis unum ex his pusillis; dico enim vobis quia angeli eorum in cælis semper vident faciem Patris mei, qui in cælis est.
Quid vobis videtur? Si fuerint alicui centum oves, et erraverit una ex eis, nonne relinquet nonaginta novem in montibus et vadit quærere eam, quæ erravit? Et si contigerit ut inveniat eam, amen dico vobis quia gaudebit super eam magis quam super nonaginta novem, quæ non erraverunt. Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in cælis est, ut pereat unus de pusillis istis ».