Ressources Catholiques Missel Romain
 
Sabbato - Hebd XIX
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Iósue 24, 14-29 FRA  L/F  CMT
In diebus illis: Loquebatur Iosue ad populum dicens:
« Nunc ergo timete Dominum et servite ei perfecto corde atque verissimo; et auferte deos, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia et in Ægypto, ac servite Domino. Sin autem malum vobis videtur, ut Domino serviatis, eligite vobis hodie, cui servire vultis, utrum diis, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis Amorræorum, in quorum terra habitatis. Ego autem et domus mea serviemus Domino ».
Responditque populus et ait: « Absit a nobis, ut relinquamus Dominum et serviamus diis alienis. Dominus Deus noster ipse eduxit nos et patres nostros de terra Ægypti, de domo servitutis; fecitque videntibus nobis signa ingentia et custodivit nos in omni via, per quam ambulavimus, et in cunctis populis, per quos transivimus; et eiecit universas gentes, Amorræum habitatorem terræ, quam nos intravimus. Serviemus igitur etiam nos Domino, quia ipse est Deus noster ».
Dixitque Iosue ad populum: « Non poteritis servire Domino. Deus enim sanctus et Deus æmulator est nec ignoscet sceleribus vestris atque peccatis. Si dimiseritis Dominum et servieritis diis alienis, convertet se et affliget vos atque subvertet, postquam vobis præstiterit bona ».
Dixitque populus ad Iosue: « Nequaquam, sed Domino serviemus ». Et Iosue ad populum: « Testes, inquit, vos estis contra vos quia ipsi elegeritis vobis Dominum, ut serviatis ei ». Responderuntque: « Testes ». « Nunc ergo, ait, auferte deos alienos de medio vestri et inclinate corda vestra ad Dominum, Deum Israel”. Dixitque populus ad Iosue: “Domino Deo nostro serviemus; obœdientes erimus præceptis eius ».
Percussit igitur Iosue in die illo fœdus populo et proposuit ei præcepta atque iudicia in Sichem. Scripsitque verba hæc in volumine legis Dei; et tulit lapidem pergrandem posuitque eum ibi subter quercum, quæ erat in sanctuario Domini, et dixit ad omnem populum: « En lapis iste erit adversus vos in testimonium quia audivit omnia verba Domini, quæ locutus est inter nos, ne forte postea negare velitis et mentiri Domino Deo vestro ». Dimisitque populum, singulos in possessionem suam.
Et post hæc mortuus est Iosue filius Nun, servus Domini, centum decem annorum.
Psalmus responsorius 16(15), 1-2a.5, 7-8, 11 FRA  L/F  CMT
R/ Tu es, Dómine, pars hereditátis meæ.
Conserva me, Deus, quoniam speravi in te.
Dixi Domino: « Dominus meus es tu, bonum mihi non est sine te ».
Dominus pars hereditatis meæ et calicis mei:
tu es qui detines sortem meam.
 
Benedicam Dominum, qui tribuit mihi intellectum;
insuper et in noctibus erudierunt me renes mei.
Proponebam Dominum in conspectu meo semper;
quoniam a dextris est mihi, non commovebor.
 
Notas mihi facies vias vitæ,
plenitudinem lætitiæ cum vultu tuo,
delectationes in dextera tua usque in finem.
Allelúia
Benedíctus es, Pater, Dómine cæli et terræ, quia mystéria regni párvulis revelásti.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 19, 13-15 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Oblati sunt Iesu parvuli, ut manus eis imponeret et oraret; discipuli autem increpabant eis. Iesus vero ait: « Sinite parvulos et nolite eos prohibere ad me venire; talium est enim regnum cælorum ». Et cum imposuisset eis manus, abiit inde.
Ad Offertorium