Sabbato - Hebd XIX
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio libri Ezechiélis prophétæ 18, 1-10.13b.30-32
FRA •
L/F •
CMT
Factus est sermo Domini ad me dicens:
« Quid est vobis quod vulgo dicitis proverbium istud in terra Israel dicentes: “Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt”?
Vivo ego, dicit Dominus Deus, non dicetis ultra hoc proverbium in Israel. Ecce omnes animæ meæ sunt: ut anima patris, ita et anima filii mea est; anima, quæ peccaverit, ipsa morietur.
Et vir, si fuerit iustus et fecerit iudicium et iustitiam, in montibus non comederit et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel et uxorem proximi sui non violaverit et ad mulierem menstruatam non accesserit et hominem non afflixerit, pignus debitori reddiderit, per vim nihil rapuerit, panem suum esurienti dederit et nudum operuerit vestimento, ad usuram non commodaverit et fenus non acceperit, ab iniquitate averterit manum suam, iudicium verum fecerit inter virum et virum, in præceptis meis ambulaverit et iudicia mea custodierit, ut faciat veritatem, hic iustus est, vita vivet, ait Dominus Deus.
Quod si genuerit filium latronem, effundentem sanguinem et facientem unum de istis, numquid vivet? Non vivet. Cum universa detestanda hæc fecerit, morte morietur; sanguis eius in ipso erit.
Idcirco unumquemque iuxta vias suas iudicabo, domus Israel, ait Dominus Deus. Convertimini et agite pænitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in scandalum iniquitatis. Proicite a vobis omnes prævaricationes vestras, in quibus prævaricati estis, et facite vobis cor novum et spiritum novum. Et quare moriemini, domus Israel? Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus. Revertimini et vivite ».
Psalmus responsorius 51(50), 12-13, 14-15, 18-19
FRA •
L/F •
CMT
R/ Cor mundum crea in me, Deus.
Cor mundum crea in me, Deus,
et spiritum firmum innova in visceribus meis.
Ne proicias me a facie tua,
et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.
Redde mihi lætitiam salutaris tui
et spiritu promptissimo confirma me.
Docebo iniquos vias tuas,
et impii ad te convertentur.
Non enim sacrificio delectaris;
holocaustum, si offeram, non placebit.
Sacrificium Deo spiritus contribulatus;
cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.
Allelúia
Benedíctus es, Pater, Dómine cæli et terræ, quia mystéria regni párvulis revelásti.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 19, 13-15
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Oblati sunt Iesu parvuli, ut manus eis imponeret et oraret; discipuli autem increpabant eis. Iesus vero ait: « Sinite parvulos et nolite eos prohibere ad me venire; talium est enim regnum cælorum ». Et cum imposuisset eis manus, abiit inde.