Feria VI - Hebd XIX
Tempus « per annum » - Anno primo
In diebus illis:
Congregavit Iosue omnes tribus Israel in Sichem et vocavit maiores natu ac principes et iudices et præfectos, steteruntque in conspectu Dei; et ad totum populum sic locutus est:
« Hæc dicit Dominus, Deus Israel: Trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio, Thare pater Abraham et Nachor, servieruntque diis alienis. Tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotamiæ finibus et adduxi eum per totam terram Chanaan multiplicavique semen eius. Et dedi ei Isaac illique rursum dedi Iacob et Esau; e quibus Esau dedi montem Seir ad possidendum, Iacob vero et filii eius descenderunt in Ægyptum.
Misique Moysen et Aaron et percussi Ægyptum signis, quæ feci in medio eius, et postea eduxi vos. Eduxique patres vestros de Ægypto, et venistis ad mare. Persecutique sunt Ægyptii patres vestros cum curribus et equitatu usque ad mare Rubrum. Clamaverunt autem ad Dominum, qui posuit tenebras inter vos et Ægyptios et adduxit super eos mare et operuit illos. Viderunt oculi vestri, quæ in Ægypto fecerim; et habitastis in solitudine multo tempore.
Et introduxi vos ad terram Amorræi, qui habitabat trans Iordanem; cumque pugnarent contra vos, tradidi eos in manus vestras, et occupastis terram eorum atque interfecistis illos. Surrexit autem Balac filius Sephor rex Moab et pugnavit contra Israelem; misitque et vocavit Balaam filium Beor, ut malediceret vobis. Et ego nolui audire eum, sed e contrario benedixit vobis, et liberavi vos de manu eius.
Transistisque Iordanem et venistis ad Iericho; pugnaveruntque contra vos viri civitatis illius, Amorræus et Pherezæus et Chananæus et Hetthæus et Gergesæus et Hevæus et Iebusæus; et tradidi illos in manus vestras. Misique ante vos crabrones, et eiecerunt eos coram vobis — duos reges Amorræorum — non in gladio nec in arcu tuo. Dedique vobis terram, de qua non laborastis, et urbes, quas non ædificastis, et habitatis in eis, vineas et oliveta, quæ non plantastis, et manducatis ex eis ».
Psalmus responsorius 136(135), 1, 2, 3, 16, 17, 18, 21, 22, 24
FRA •
L/F •
CMT
R/ Quóniam in ætérnum misericórdia euis.
vel
R/ Allelúia.
Confitemini Domino, quoniam bonus.
R/ Quóniam in ætérnum misericórdia euis.
Confitemini Deo deorum.
R/ Quóniam in ætérnum misericórdia euis.
Confitemini Domino dominorum.
R/ Quóniam in ætérnum misericórdia euis.
Qui traduxit populum suum per desertum.
R/ Quóniam in ætérnum misericórdia euis.
Qui percussit reges magnos.
R/ Quóniam in ætérnum misericórdia euis.
Et occidit reges potentes.
R/ Quóniam in ætérnum misericórdia euis.
Et dedit terram eorum hereditatem.
R/ Quóniam in ætérnum misericórdia euis.
Hereditatem Israel servo suo.
R/ Quóniam in ætérnum misericórdia euis.
Et redemit nos ab inimicis nostris.
R/ Quóniam in ætérnum misericórdia euis.
Allelúia
Accípite verbum Dei, non ut verbum hóminum, sed, sicut est vere, verbum Dei.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 19, 3-12
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Accesserunt ad Iesum pharisæi tentantes eum et dicentes: « Licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa? ».
Qui respondens ait: « Non legistis quia, qui creavit ab initio, masculum et feminam fecit eos et dixit: "Propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una?". Itaque iam non sunt duo sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet ».
Dicunt illi: « Quid ergo Moyses mandavit dari libellum repudii et dimittere? ».
Ait illis: « Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras; ab initio autem non sic fuit. Dico autem vobis quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, mœchatur ».
Dicunt ei discipuli eius: « Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere ».
Qui dixit eis: « Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est. Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt; et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus; et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum cælorum.
Qui potest capere, capiat ».