Feria IV - Hebd XIX
Tempus « per annum » - Anno primo
Léctio libri Deuteronómii 34, 1-12
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Ascendit Moyses de campestribus Moab super montem Nabo in verticem Phasga contra Iericho; ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan et universum Nephthali terramque Ephraim et Manasse et omnem terram Iudæ usque ad mare occidentale et Nageb et latitudinem campi Iericho civitatis palmarum usque Segor. Dixitque Dominus ad eum: « Hæc est terra, pro qua iuravi Abraham, Isaac et Iacob, dicens: Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis et non transibis ad illam ».
Mortuusque est ibi Moyses servus Domini in terra Moab, iubente Domino. Et sepelivit eum in valle in terra Moab contra Bethphegor; et non cognovit homo sepulcrum eius usque in præsentem diem. Moyses centum et viginti annorum erat, quando mortuus est; non caligavit oculus eius, nec robur illius defecit. Fleveruntque eum filii Israel in campestribus Moab triginta diebus; et completi sunt dies planctus lugentium Moysen.
Iosue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiæ, quia Moyses posuit super eum manus suas; et obœdierunt ei filii Israel feceruntque, sicut præcepit Dominus Moysi.
Et non surrexit ultra propheta in Israel sicut Moyses, quem nosset Dominus facie ad faciem, in omnibus signis atque portentis, quæ misit per eum, ut faceret in terra Ægypti pharaoni et omnibus servis eius universæque terræ illius, et in cuncta manu robusta magnisque mirabilibus, quæ fecit Moyses coram universo Israel.
Psalmus responsorius 66(65), 1-3a, 5.16-17
FRA •
L/F •
CMT
R/ Benedíctus Deus, qui pósuit ánimam meam ad vitam.
Iubilate Deo, omnis terra,
psalmum dicite gloriæ nominis eius,
glorificate laudem eius.
Dicite Deo: « Quam terribilia sunt opera tua ».
Venite et videte opera Dei,
terribilis in adinventionibus super filios hominum.
Venite, audite, et narrabo, omnes, qui timetis Deum,
quanta fecit animæ meæ.
Ad ipsum ore meo clamavi
et exaltavi in lingua mea.
Allelúia
Deus erat in Christo mundum reconcílians sibi, et pósuit in nobis verbum reconciliatiónis.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 18, 15-20
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Si peccaverit in te frater tuus, vade, corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus es fratrem tuum; si autem non audierit, adhibe tecum adhuc unum vel duos, ut in ore duorum testium vel trium stet omne verbum; quod si noluerit audire eos, dic Ecclesiæ; si autem et Ecclesiam noluerit audire, sit tibi sicut ethnicus et publicanus.
Amen dico vobis: Quæcumque alligaveritis super terram, erunt ligata in cælo; et, quæcumque solveritis super terram, erunt soluta in cælo.
Iterum dico vobis: Si duo ex vobis consenserint super terram de omni re, quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in cælis est. Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum ».