Feria IV - Hebd XIX
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio libri Ezechiélis prophétæ 9, 1-7; 10, 18-22
FRA •
L/F •
CMT
Clamavit Dominus in auribus meis voce magna dicens: « Appropinquaverunt visitationes urbis, et unusquisque vas interfectionis habet in manu sua ». Et ecce sex viri veniebant de via portæ superioris, quæ respicit ad aquilonem, et uniuscuiusque vas interitus in manu eius; vir quoque unus in medio eorum vestitus lineis, et atramentarium scriptoris ad renes eius; et ingressi sunt et steterunt iuxta altare æreum.
Et gloria Dei Israel elevata est de cherub, super quem erat, ad limen domus; et vocavit virum, qui indutus erat lineis et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis. Et dixit Dominus ad eum: « Transi per mediam civitatem in medio Ierusalem et signa thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus, quæ fiunt in medio eius ».
Et illis dixit, audiente me: « Transite per civitatem sequentes eum et percutite; non parcat oculus vester, neque misereamini: senem, adulescentulum et virginem et parvulum et mulieres interficite usque ad internecionem; omnem autem, super quem videritis thau, ne occidatis, et a sanctuario meo incipite ».
Cœperunt ergo a viris senioribus, qui erant ante faciem domus. Et dixit ad eos: “Contaminate domum et implete atria interfectis. Egredimini ». Et egressi sunt et percutiebant eos, qui erant in civitate.
Et egressa est gloria Domini a limine templi et stetit super cherubim; et elevantes cherubim alas suas exaltata sunt a terra coram me, et, illis egredientibus, rotæ quoque subsecutæ sunt; et stetit in introitu portæ domus Domini orientalis, et gloria Dei Israel erat super eos. Ipsum est animal, quod vidi subter Deum Israel iuxta fluvium Chobar, et intellexi quia cherubim essent. Quattuor per quattuor vultus unicuique, et quattuor alæ unicuique, et similitudo manus hominis sub alis eorum; et similitudo vultuum eorum, ipsi vultus quorum aspectum videram iuxta fluvium Chobar. Et singuli ante faciem suam gradiebantur.
Psalmus responsorius 113(112), 1-2, 3-4, 5-6
FRA •
L/F •
CMT
R/ Super cælos glória Dómini.
vel
R/ Allelúia.
Laudate, pueri Domini,
laudate nomen Domini.
Sit nomen Domini benedictum
ex hoc nunc et usque in sæculum.
A solis ortu usque ad occasum
laudabile nomen Domini.
Excelsus super omnes gentes Dominus,
super cælos gloria eius.
Quis sicut Dominus Deus noster,
qui in altis habitat
et se inclinat, ut respiciat
in cælum et in terram?
Allelúia
Deus erat in Christo mundum reconcílians sibi, et pósuit in nobis verbum reconciliatiónis.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 18, 15-20
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Si peccaverit in te frater tuus, vade, corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus es fratrem tuum; si autem non audierit, adhibe tecum adhuc unum vel duos, ut in ore duorum testium vel trium stet omne verbum; quod si noluerit audire eos, dic Ecclesiæ; si autem et Ecclesiam noluerit audire, sit tibi sicut ethnicus et publicanus.
Amen dico vobis: Quæcumque alligaveritis super terram, erunt ligata in cælo; et, quæcumque solveritis super terram, erunt soluta in cælo.
Iterum dico vobis: Si duo ex vobis consenserint super terram de omni re, quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in cælis est. Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum ».