Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria IV - Hebd I
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ ad Hebræos 2, 14-18 FRA  L/F  CMT
Quia pueri communicaverunt sanguini et carni, et ipse similiter participavit iisdem, ut per mortem destrueret eum, qui habebat mortis imperium, id est Diabolum, et liberaret eos, qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti.
Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahæ apprehendit. Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret et fidelis pontifex in iis, quæ sunt ad Deum, ut repropitiaret delicta populi; in quo enim passus est ipse tentatus, potens est eis, qui tentantur, auxiliari.
Psalmus responsorius 105(104), 1-2, 3-4, 6-7, 8-9 FRA  L/F  CMT
R/ Mémor fuit Dóminus in sæculum testaménti sui.
vel
R/ Allelúia
Confitemini Domino et invocate nomen eius,
annuntiate inter gentes opera eius.
Cantate ei et psallite ei,
meditamini in omnibus mirabilibus eius.
 
Laudamini in nomine sancto eius,
lætetur cor quærentium Dominum.
Quærite Dominum et potentiam eius,
quærite faciem eius semper.
 
Semen Abraham, servi eius,
filii Iacob, electi eius.
Ipse Dominus Deus noster;
in universa terra iudicia eius.
 
Memor fuit in sæculum testamenti sui,
verbi, quod mandavit in mille generationes,
quod disposuit cum Abraham,
et iuramenti sui ad Isaac.
Allelúia
Oves meæ vocem meam áudiunt, dicit Dóminus, et ego cognósco eas, et sequúntur me.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 1, 29-39 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Egrediens Iesus de synagoga venit in domum Simonis et Andreæ cum Iacobo et Ioanne. Socrus autem Simonis decumbebat febricitans; et statim dicunt ei de illa. Et accedens elevavit eam apprehensa manu; et dimisit eam febris, et ministrabat eis.
Vespere autem facto, cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes et dæmonia habentes; et erat omnis civitas congregata ad ianuam. Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et dæmonia multa eiecit et non sinebat loqui dæmonia, quoniam sciebant eum.
Et diluculo valde mane surgens egressus est et abiit in desertum locum ibique orabat. Et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant; et cum invenissent eum, dixerunt ei: « Omnes quærunt te! ».
Et ait illis: « Eamus alibi in proximos vicos, ut et ibi prædicem: ad hoc enim veni ». Et venit prædicans in synagogis eorum per omnem Galilæam et dæmonia eiciens.
Ad Offertorium