Ressources Catholiques Missel Romain
 
Dominica XX
Tempus « per annum » - Anno B
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio libri Proverbiórum 9, 1-6 FRA • L/F • CMT
Sapientia ædificavit sibi domum, excidit columnas septem; immolavit victimas suas, miscuit vinum et proposuit mensam suam. Misit ancillas suas, ut vocarent ad arcem et ad excelsa civitatis: « Si quis est parvulus, veniat ad me ».
Et vecordi locuta est: « Venite, comedite panem meum et bibite vinum, quod miscui vobis; relinquite infantiam et vivite et ambulate per vias prudentiæ ».
Psalmus responsorius 34(33), 2-3, 10-11, 12-13, 14-15 FRA • L/F • CMT
R/ Gustáte et vidéte quóniam suávis est Dóminus.
Benedicam Dominum in omni tempore,
semper laus eius in ore meo.
In Domino gloriabitur anima mea,
audiant mansueti et lætentur.
 
Timete Dominum, sancti eius,
quoniam non est inopia timentibus eum.
Divites eguerunt et esurierunt,
inquirentes autem Dominum non deficient omni bono.
 
Venite, filii, audite me:
timorem Domini docebo vos.
Quis est homo, qui vult vitam,
diligit dies, ut videat bonum? —
 
Prohibe linguam tuam a malo,
et labia tua, ne loquantur dolum.
Diverte a malo et fac bonum,
inquire pacem et persequere eam.
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Ephésios 5, 15-20 FRA • L/F • CMT
Videte, fratres, caute quomodo ambuletis, non quasi insipientes sed ut sapientes, redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Propterea nolite fieri imprudentes, sed intellegite, quæ sit voluntas Domini.
Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino. Gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri.
Allelúia
Qui mandúcat meam carnem et bibit meum sánguinem, in me manet, et ego in illo, dicit Dóminus.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 6, 51-58 FRA • L/F • CMT
In illo tempore: Dixit Iesus turbis:
« Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum; panis autem, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita ».
Litigabant ergo Iudæi ad invicem dicentes: « Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum? ».
Dixit ergo eis Iesus:
« Amen, amen dico vobis: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habetis vitam in vobismetipsis. Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam; et ego resuscitabo eum in novissimo die.
Caro enim mea verus est cibus, et sanguis meus verus est potus. Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem; et, qui manducat me, et ipse vivet propter me.
Hic est panis, qui de cælo descendit, non sicut manducaverunt patres et mortui sunt; qui manducat hunc panem, vivet in æternum ».
Credo