Feria V - Hebd XX
Tempus « per annum » - Anno primo
Léctio libri Iúdicum 11, 29-39a
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Factus est super Iephte spiritus Domini, et pertransiens Galaad et Manasse venit in Maspha Galaad et inde ad filios Ammon. Votum autem vovit Domino dicens: « Si tradideris filios Ammon in manus meas, quicumque primus fuerit egressus de foribus domus meæ mihique occurrerit revertenti cum pace a filiis Ammon, eum holocaustum offeram Domino ».
Transivitque Iephte ad filios Ammon, ut pugnaret contra eos; quos tradidit Dominus in manus eius. Percussitque eos ab Aroer usque dum venias in Mennith viginti civitates et usque ad Abelcharmim plaga magna nimis; humiliatique sunt filii Ammon a filiis Israel.
Revertenti autem Iephte in Maspha domum suam occurrit unigenita filia cum tympanis et choris: non enim habebat alios liberos. Qua visa, scidit vestimenta sua et ait: « Heu, filia mi, incurvans incurvasti me! Et tu es in eis, qui me perturbant! Aperui enim os meum ad Dominum et aliud facere non potero ».
Cui illa respondit: « Pater mi, si aperuisti os tuum ad Dominum, fac mihi, quodcumque pollicitus es, concessa tibi a Domino ultione atque victoria de hostibus tuis filiis Ammon ».
Dixitque ad patrem: « Hoc solum mihi præsta, quod deprecor: Dimitte me, ut duobus mensibus circumeam montes et plangam virginitatem meam cum sodalibus meis ».
Cui ille respondit: « Vade! ». Et dimisit eam duobus mensibus.
Cumque abisset cum sodalibus suis, flebat virginitatem suam in montibus. Expletisque duobus mensibus, reversa est ad patrem suum; et fecit ei, sicut voverat.
Psalmus responsorius 40(39), 5, 7-8a, 8b-9, 10
FRA •
L/F •
CMT
R/ Ecce vénio, Dómine, ut fáciam voluntátem tuam.
Beatus vir, qui posuit Dominum spem suam
et non respexit superbos et declinantes in mendacium.
Sacrificium et oblationem noluisti,
aures autem fodisti mihi.
Holocaustum et pro peccato non postulasti,
tunc dixi: « Ecce venio ».
« In volumine libri scriptum est de me
facere voluntatem tuam.
Deus meus, volui,
et lex tua in præcordiis meis ».
Annuntiavi iustitiam tuam in ecclesia magna;
ecce labia mea non prohibebo, Domine, tu scisti.
Allelúia
Hódie, nolíte obduráre corda vestra, sed vocem Dómini audíte.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 22, 1-14
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Respondens Iesus dixit iterum in parabolis principibus sacerdotum et senioribus populi, dicens:
« Simile factum est regnum cælorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo. Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire.
Iterum misit alios servos dicens: «Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa, et omnia parata; venite ad nuptias». Illi autem neglexerunt et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam; reliqui vero tenuerunt servos eius et contumelia affectos occiderunt.
Rex autem iratus est et, missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos et civitatem illorum succendit.
Tunc ait servis suis: «Nuptiæ quidem paratæ sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni; ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias». Et egressi servi illi in vias, congregaverunt omnes, quos invenerunt, malos et bonos; et impletæ sunt nuptiæ discumbentium.
Intravit autem rex, ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali et ait illi: «Amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem?». At ille obmutuit. Tunc dixit rex ministris: «Ligate pedes eius et manus et mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium».
Multi enim sunt vocati, pauci vero electi ».