Ressources Catholiques Missel Romain
 
HEBDOMADA XX
Tempus « per annum »
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA • HEURES  CMT
ANT. AD INTROITUM FRAL/F
Ps 83, 10-11
Protéctor noster, áspice, Deus,
et réspice in fáciem Christi tui,
quia mélior est dies una in átriis tuis super míllia.
Actus pænitentialis
 
COLLECTA FRAL/F
Deus, qui diligéntibus te bona invisibília præparásti,
infúnde córdibus nostris tui amóris afféctum,
ut, te in ómnibus et super ómnia diligéntes,
promissiónes tuas, quæ omne desidérium súperant,
consequámur.
Per Dóminum.
 
Lectiones: Anno A  Anno B  Anno C vel Feriae
 
SUPER OBLATA FRAL/F
Súscipe, Dómine, múnera nostra,
quibus exercéntur commércia gloriósa,
ut, offeréntes quæ dedísti,
teípsum mereámur accípere.
Per Christum.
Præfationes de Dominicis (vel Præfationes Communis si Ferie)
 
ANT. AD COMMUNIONEM FRAL/F
Ps 129, 7
Apud Dóminum misericórdia,
et copiósa apud eum redémptio.
 
Vel:  FRAL/F
Io 6, 51-52
Ego sum panis vivus, qui de cælo descéndi, dicit Dóminus:
si quis manducáverit ex hoc pane, vivet in ætérnum.
 
POST COMMUNIONEM FRAL/F
Per hæc sacraménta, Dómine, Christi partícipes effécti,
cleméntiam tuam humíliter implorámus,
ut, eius imáginis confórmes in terris,
et eius consórtes in cælis fíeri mereámur.
Qui vivit et regnat in sæcula sæculórum.