Ressources Catholiques Missel Romain
 
Dominica XX
Tempus « per annum » - Anno C
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio libri Ieremiæ prophétæ 38, 4-6.8-10 FRA • L/F • CMT
In diebus illis:
Dixerunt principes regi: « Rogamus, ut occidatur homo iste; de industria enim dissolvit manus virorum bellantium, qui remanserunt in civitate hac, et manus universi populi loquens ad eos iuxta verba hæc; siquidem homo iste non quærit pacem populo huic sed malum ».
Et dixit rex Sedecias: « Ecce ipse in manibus vestris est; nequit enim rex vobis quidquam negare ».
Tulerunt ergo Ieremiam et proiecerunt eum in lacum Melchiæ filii regis, qui erat in vestibulo custodiæ. Et submiserunt Ieremiam funibus. Et in lacu non erat aqua sed lutum; descendit itaque Ieremias in cænum.
Et egressus est Abdemelech de domo regis et locutus est ad regem dicens: « Domine mi rex, malefecerunt viri isti omnia, quæcumque perpetrarunt contra Ieremiam prophetam, mittentes eum in lacum, ut moriatur ibi fame; non sunt enim panes ultra in civitate ».
Præcepit itaque rex Abdemelech Æthiopi dicens: « Tolle tecum hinc triginta viros et leva Ieremiam prophetam de lacu, antequam moriatur ».
Psalmus responsorius 40(39), 2, 3, 4, 18 FRA • L/F • CMT
R/ Dómine, ad adiuvándum me festína!
Exspectans exspectavi Dominum,
et intendit mihi.
 
Et exaudivit clamorem meum
et eduxit me de lacu miseriæ et de luto fæcis;
et statuit super petram pedes meos
et firmavit gressus meos.
 
Et immisit in os meum canticum novum,
carmen Deo nostro.
Videbunt multi et timebunt
et sperabunt in Domino.
 
Ego autem egenus et pauper sum;
Dominus sollicitus est mei.
Adiutor meus et liberator meus tu es;
Deus meus, ne tardaveris.
Léctio Epístolæ ad Hebræos 12, 1-4 FRA • L/F • CMT
Fratres:
Nos tantam habentes circumpositam nobis nubem testium, deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus propositum nobis certamen, aspicientes in ducem fidei et consummatorem Iesum, qui pro gaudio sibi proposito sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera throni Dei sedet.
Recogitate enim eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem, ut ne fatigemini animis vestris deficientes. Nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes.
Allelúia
Oves meæ vocem meam áudiunt, dicit Dóminus, et ego cognósco eas, et sequúntur me.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 12, 49-53 FRA • L/F • CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Ignem veni mittere in terram et quid volo? Si iam accensus esset! Baptisma autem habeo baptizari et quomodo coartor, usque dum perficiatur!
Putatis quia pacem veni dare in terram? Non, dico vobis, sed separationem. Erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi: tres in duo, et duo in tres; dividentur pater in filium et filius in patrem, mater in filiam et filia in matrem, socrus in nurum suam et nurus in socrum ».
Credo