Ressources Catholiques Missel Romain
 
Sabbato - Hebd XX
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Ruth 2, 1-3.8-11 ; 4, 13-17 FRA  L/F  CMT
Erat Noemi consanguineus Elimelech viri sui homo potens et fortis nomine Booz.
Dixitque Ruth Moabitis ad socrum suam: « Si permittis, vadam in agrum et colligam spicas, quæ fugerint manus metentium, ubicumque clementis in me patris familias repperero gratiam”. Cui illa respondit: « Vade, filia mea ». Abiit itaque et colligebat spicas post terga metentium. Accidit autem ut ager ille haberet dominum nomine Booz, qui erat de cognatione Elimelech.
Et ait Booz ad Ruth: « Audi, filia: ne vadas ad colligendum in alterum agrum nec recedas ab hoc loco, sed iungere puellis meis. Vide et, ubi messuerint, sequere eas; mandavi enim pueris, ut nemo tibi molestus sit; sed, si sitieris, vade ad sarcinulas et bibe de aqua, quam pueri hauserint ».
Quæ cadens in faciem suam et adorans super terram dixit ad eum: « Unde mihi hoc, ut invenirem gratiam ante oculos tuos, et nosse me dignareris peregrinam mulierem? ».
Cui ille respondit: « Nuntiata sunt mihi omnia, quæ feceris socrui tuæ post mortem viri tui et quod dereliqueris parentes tuos et terram, in qua nata es, et veneris ad populum, quem ante nesciebas ».
Tulit itaque Booz Ruth et accepit uxorem; ingressusque est ad eam, et dedit illi Dominus, ut conciperet et pareret filium.
Dixeruntque mulieres ad Noemi: « Benedictus Dominus, qui non est passus, ut deficeret tibi hodie, qui redimit familiam tuam, et vocetur nomen eius in Israel et consoletur animam tuam et enutriat senectutem; de nuru enim tua natus est, quæ te diligit et multo tibi est melior quam septem filii ». Susceptumque Noemi puerum posuit in sinu suo et gerulæ officio fungebatur.
Vicinæ autem mulieres congratulantes ei et dicentes: « Natus est filius Noemi! », vocaverunt nomen eius Obed. Hic est pater Isai patris David.
Psalmus responsorius 128(127), 1-2, 3, 4-5 FRA  L/F  CMT
R/ Ecce sic benedicétur homo qui timet Dóminum.
Beatus omnis, qui timet Dominum,
qui ambulat in viis eius.
Labores manuum tuarum manducabis,
beatus es, et bene tibi erit.
 
Uxor tua sicut vitis fructifera
in lateribus domus tuæ;
filii tui sicut novellæ olivarum
in circuitu mensæ tuæ.
 
Ecce sic benedicetur homo,
qui timet Dominum.
Benedicat tibi Dominus ex Sion,
et videas bona Ierusalem
omnibus diebus vitæ tuæ.
Allelúia
Unus est Pater vester, cæléstis; et Magíster vester unus est, Christus.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 23, 1-12 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Locutus est Iesus ad turbas et ad discipulos suos dicens:
« Super cathedram Moysis sederunt scribæ et pharisæi. Omnia ergo, quæcumque dixerint vobis, facite et servate; secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim et non faciunt. Alligant autem onera gravia et importabilia et imponunt in umeros hominum, ipsi autem digito suo nolunt ea movere. Omnia vero opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias, amant autem primum recubitum in cenis et primas cathedras in synagogis et salutationes in foro et vocari ab hominibus Rabbi.
Vos autem nolite vocari Rabbi; unus enim est Magister vester, omnes autem vos fratres estis. Et Patrem nolite vocare vobis super terram, unus enim est Pater vester, cælestis. Nec vocemini Magistri, quia Magister vester unus est, Christus.
Qui maior est vestrum, erit minister vester. Qui autem se exaltaverit, humiliabitur; et, qui se humiliaverit, exaltabitur ».
Ad Offertorium