Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria VI - Hebd XX
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Ezechiélis prophétæ 37, 1-14 FRA  L/F  CMT
In diebus illis:
Facta est super me manus Domini et eduxit me in spiritu Domini et posuit me in medio campi, qui erat plenus ossibus, et circumduxit me per ea in gyro: erant autem multa valde super faciem campi siccaque vehementer.
Et dixit ad me: « Fili hominis, putasne vivent ossa ista? ». Et dixi: « Domine, tu nosti ».
Et dixit ad me: « Vaticinare super ossa ista et dices eis: Ossa arida, audite verbum Domini. Hæc dicit Dominus Deus ossibus his: Ecce ego intromittam in vos spiritum, et vivetis, et dabo super vos nervos et succrescere faciam super vos carnes et superextendam in vobis cutem et dabo vobis spiritum, et vivetis et scietis quia ego Dominus ».
Et prophetavi, sicut præceperat mihi. Factus est autem sonitus, prophetante me, et ecce commotio; et accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad iuncturam suam. Et vidi: et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt, et extenta est in eis cutis desuper, sed spiritum non habebant.
Et dixit ad me: « Vaticinare ad spiritum; vaticinare, fili hominis, et dices ad spiritum: Hæc dicit Dominus Deus: A quattuor ventis veni, spiritus, et insuffla super interfectos istos, ut reviviscant ».
Et prophetavi, sicut præceperat mihi, et ingressus est in ea spiritus; et vixerunt steteruntque super pedes suos, exercitus grandis nimis valde.
Et dixit ad me: « Fili hominis, ossa hæc universa domus Israel est. Ipsi dicunt: “Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus”. Propterea vaticinare et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus.
Ecce ego aperiam tumulos vestros et educam vos de sepulcris vestris, populus meus, et inducam vos in terram Israel; et scietis quia ego Dominus, cum aperuero sepulcra vestra et eduxero vos de tumulis vestris, populus meus. Et dabo spiritum meum in vobis, et vivetis, et collocabo vos super humum vestram, et scietis quia ego Dominus. Locutus sum et facio », ait Dominus Deus.
Psalmus responsorius 107(106), 2-3, 4-5, 6-7, 8-9 FRA  L/F  CMT
R/ Confitémini Dómino, quóniam in sæcula misericórdia eius.
vel
R/ Allelúia.
Dicant, qui redempti sunt a Domino,
quos redemit de manu adversarii
et de regionibus congregavit eos,
a solis ortu et occasu,
ab aquilone et mari.
 
Erraverunt in solitudine, in inaquoso,
viam civitatis habitationis non invenerunt.
Esurientes et sitientes,
anima eorum in ipsis defecit.
 
Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur,
et de necessitatibus eorum eripuit eos.
Et deduxit eos in viam rectam,
ut irent in civitatem habitationis.
 
Confiteantur Domino propter misericordiam eius
et mirabilia eius in filios hominum,
quia satiavit animam sitientem
et animam esurientem replevit bonis.
Allelúia
Sémitas tuas, Deus meus, édoce me. Dírige me in veritáte tua.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 22, 34-40 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Pharisæi audientes quod silentium imposuisset Iesus sadducæis, convenerunt in unum. Et interrogavit unus ex eis legis doctor tentans eum: « Magister, quod est mandatum magnum in Lege? ».
Ait autem illi: « Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua: hoc est magnum et primum mandatum. Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum. In his duobus mandatis universa Lex pendet et Prophetæ ».
Ad Offertorium