Feria V - Hebd XXI
Tempus « per annum » - Anno primo
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Thessalonicénses 3, 7-13
FRA •
L/F •
CMT
Consolati sumus, fratres, propter vos in omni necessitate et tribulatione nostra per vestram fidem; quoniam nunc vivimus, si vos statis in Domino. Quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio, quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum, nocte et die abundantius orantes, ut videamus faciem vestram et compleamus ea, quæ desunt fidei vestræ?
Ipse autem Deus et Pater noster et Dominus noster Iesus dirigat viam nostram ad vos; vos autem Dominus abundare et superabundare faciat caritate in invicem et in omnes, quemadmodum et nos in vos; ad confirmanda corda vestra sine querela in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum, in adventu Domini nostri Iesu cum omnibus sanctis eius. Amen.
Psalmus responsorius 90(89), 3-4, 12-13, 14.17
FRA •
L/F •
CMT
R/ Reple nos, Dómine, misericórdia tua, et exsultábimus.
Reducis hominem in pulverem;
et dixisti: « Revertimini, filii hominum ».
Quoniam mille anni ante oculos tuos
tamquam dies hesterna, quæ præteriit,
et custodia in nocte.
Dinumerare dies nostros sic doce nos,
ut inducamus cor ad sapientiam.
Convertere, Domine, usquequo?
Et deprecabilis esto super servos tuos.
Reple nos mane misericordia tua,
et exsultabimus et delectabimur omnibus diebus nostris.
Et sit splendor Domini Dei nostri super nos,
et opera manuum nostrarum confirma super nos,
et opus manuum nostrarum confirma.
Allelúia
Vigiláte et estóte paráti, quia qua nescítis hora Fílius hóminis ventúrus est.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 24, 42-51
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Vigilate, quia nescitis qua die Dominus vester venturus sit. Illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique et non sineret perfodi domum suam. Ideo et vos estote parati, quia, qua nescitis hora, Filius hominis venturus est.
Quis putas est fidelis servus et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis cibum in tempore? Beatus ille servus, quem cum venerit dominus eius, invenerit sic facientem. Amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum.
Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: «Moram facit dominus meus venire», et cœperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriis, veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et in hora, qua ignorat, et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis; illic erit fletus et stridor dentium ».