Feria V - Hebd XXI
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 1, 1-9
FRA •
L/F •
CMT
Paulus, vocatus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei, et Sosthenes frater Ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi, sanctificatis in Christo Iesu, vocatis sanctis cum omnibus, qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi in omni loco ipsorum et nostro: gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quæ data est vobis in Christo Iesu, quia in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo et in omni scientia, sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis, ita ut nihil vobis desit in ulla donatione, exspectantibus revelationem Domini nostri Iesu Christi; qui et confirmabit vos usque ad finem sine crimine in die Domini nostri Iesu Christi. Fidelis Deus, per quem vocati estis in communionem Filii eius Iesu Christi Domini nostri.
Psalmus responsorius 145(144), 2-3, 4-5, 6-7
FRA •
L/F •
CMT
R/ Benedícam nómini tuo, Dómine, in ætérnum.
Per singulos dies benedicam tibi
et laudabo nomen tuum
in sæculum et in sæculum sæculi.
Magnus Dominus et laudabilis nimis,
et magnitudinis eius non est investigatio.
Generatio generationi laudabit opera tua,
et potentiam tuam pronuntiabunt.
Magnificentiam gloriæ maiestatis tuæ loquentur
et mirabilia tua enarrabunt.
Et virtutem terribilium tuorum dicent
et magnitudinem tuam narrabunt.
Memoriam abundantiæ suavitatis tuæ eructabunt
et iustitia tua exsultabunt.
Allelúia
Vigiláte et estóte paráti, quia qua nescítis hora Fílius hóminis ventúrus est.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 24, 42-51
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Vigilate ergo, quia nescitis qua die Dominus vester venturus sit. Illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique et non sineret perfodi domum suam. Ideo et vos estote parati, quia, qua nescitis hora, Filius hominis venturus est.
Quis putas est fidelis servus et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis cibum in tempore? Beatus ille servus, quem cum venerit dominus eius, invenerit sic facientem. Amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum.
Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: «Moram facit dominus meus venire», et cœperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriis, veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et in hora, qua ignorat, et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis; illic erit fletus et stridor dentium ».